# De unicornu observationes novae 75

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, I NERVAE. F. NERVAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/75

Non quidem quod per somnum sitis causa descendat, ut explicat in Commento Galenus, humorum nempe acrimonia & serositate excitata, sed quod os ventriculi sive morbi calidioris excessum, sive naturali constitutione exsiccatum grato humidorum appulsu irrigetur & temperetur A metu insoliti splendoris rem hanc deducit F. Licetus Lib. de Anul. c. 48. qui oculos ad terram dejicit. Sed nec metum Orygis scriptorum ullus decantat, nec insolitum Solis Lunaeque lumen, huic cum aliis commune & quotidianum. Itaque quae de Oryge conjunxit Horus Apollo separatim sunt interpretada. non enim idem Solis Lunaeque in animantibus est effectus, nec eadem virtutis Miadiatio CAP. XII. Horus defenditur. Oryx pro equo. Lunam quare aversetur. Καθάροια duplex. Oryx non signatus. Isis. Orygis & caprarum maligna indoles. X datę materię occasione de Solis ortu ab Oryge exoso orditur Horus in Hieroglyphico ἀκαθερσίας. Eadem verò facit & in Divini Solis ortu. Ideoque Reges antiqui, horoscopo significante illis orientem, insidebant huic animali (ἐπικαθίσαντες τούτῳ τὸ ζάα) in medio ejus quasi signis quibusdam orientis certitudinem seu punctum agnoscentes.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
