# De unicornu observationes novae 76

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, I NERVAE. F. NERVAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/76
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/76

Sententia huc redit, propter accuratum illum Orygis oriente Sole sensum vice horologij Aegyptiis Regibus fuisse ad investigandum justum Solis surventis momentum. Quod ut assequerentur felicius, ob viciniam in Oryge equitasse. In qua quidem lectione, etiam MS. meo firmata, errorem & lapsum scribentis corrigit Eruditissimus Salmasius. Mavult enim his verbis τούτῳ τῷ ζῶν affinia haec substituere, τοῦτο τὸ ζσον, quia non sit probabile insedisse Oryges veluti equos ad deprehendendum Solis Ortum, ob aimalis exilitatem viro ferendo minimè parem. constitutum autem adversum Solem Orientem sine Equite multo videri verisimilius. Καθίζειν enim constituere notat, non sedere. Vel eadem manente notione legi pos se ingeniosissime judicat ἀντικαθίσαντες τύτῳ το ζῶον, ut particula τούτῳ Solem, cui obvertebatur, intellexerit. Quorum quidem ex vi vocis sua constat veritas, non tamen quod ferendo oneri huic impar extiterit Oryx. De capris enim Regionis ejusdem, Oryge longe minoribus, fide dignus narrat Petrus Bellonius Lib. 2. Obs. c. 52. de Cairi Arabibus: Varias gesticulationes multa animalia docent magna facilitate. Atque inter reliqua capras ipsas e phippium gestare, subsultareque & calcibus ferire equorum instar docent, quibus deinde simias sessores imponunt. Deque alia ejusdem doctrinae capra, ut docet Ianus Ruigersius Lib. 3. Var. Lect. c. 15., loquutus est Iuvenalis Sat. 5. Tu scabie frueris mali quod in aggere rodit Qui tegitur parma & galea, metuensque flagelli Discit ab hirsuta jaculum torquere capella. Cui non absimilem ephippiatum in Helvetia

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
