Latin
I NERVAE. F. NERVAE
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 78
Unproofread scanNot analysed yet
Vt citra mu aculum fuerit Orygem magnitudine insignem sessores sustinuisse. Caeterum quodnam inde immunditiei argumentum depromat Horus, obesior nare sum, quam ut olfaciam. Ex data opportunitate extra susceptum propositum τῇ ἀκαθορσία addidisse omninò suspicor, quam in Lunae surgentis contemptum fere in Oryge notat Idem: Ακαθάρσίαν δὲ γράφοντες, ὄρυγα ζωγραροῦσιν. ἐπειδὴ ἐπ᾽ ἀνατολὴν ἐρχομένης τῆς δὲ λήνης, ἀτενίζων εἰς τὴν δέον, ἀραυγὴν ποιεῖται, οὐκ συλογῶν ἀυτὴν οὐδὲ ἐυρημῶν . . e. Immunditiem verò describentes Aegyptij, Orygem depingunt, quia in Ortum surgente Luna, fixis oculis Deam aspiciens clamorem facit, eamque nec voto nec laude prosequitur. Signum autem huius manifestissimum. Anterioribus enim pedibus effodiens cam depingit ipse sibi pupillas. Qua sanè in puro animali impuritas in defidiam &Orygis stultitiam verti poterat, qui ejus Deae aspectum fugit, cujus semper &grata &fausta fuit pręsentia, pleno lumine ex orbe suo diffusa. Huius enim lustratam faciem blando puellae visui comparabat Petronius: Delectata illa risit tam blandum, ut videretur mihi plenum os extra nubem Luna proferre Et Gratiam Lunae lucem vocavit Iuvencus Poeta Bucolicus L. 4. Amittet cursum Lunaris Gratia lucis Ignicomaeque ruent stellae. Nec ea praeter rem Orygis effulsit, quae in