# De unicornu observationes novae 79

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, I NERVAE. F. NERVAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/79

animantium humoribus proprium excercet imperium. Ratio tamen, meo judicio Aegyptios fugit, quod Orygis hanc qualemcunque ignaviam & stoliditatem pro A καθαροίας symbolo expresserint, nisi aliud subsit facto mysterium. τὰ Καθάρσια aevo Graecorum duo nontabant, vel animalia quibus Athenis conciones, theatra, & populi coetus lustrabatur: vel ipsa lustrationis pocula. Priorem significationem tangit Suidas in voce Καθαρσιον, ἔθος ην ἀθήνησι, καθαιρεῖν τὴν ἐκκλησίαν, καὶ τα θεάτρα, καὶ ὅλως, τὰς τοῦ δημου συνόδους, μικροῖς πάνυ χοιριδίοις, ἀπερ ὧνόμα ον καθάρσια, parvis porcellis, quos καθαραία l. c. Iusti antes vocabant. Alteram Thomas Magister (cuius Codicem habeo MS) in συλλογῆλττικων ορομάτων in syllabo literae K inducit: καθάρσια πόμοτα τὰ καθάρσεως ἔνεκα πινόμενα Ἰβ. Καθερσια dicuntur potiones lustrationis gratia bibitae.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
