# De unicornu observationes novae 80

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, I NERVAE. F. NERVAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/80

Privatiua verò his praeposita contrarium inducit significatum, vt oryx inter ἀκαθαοσία (ita enim forsan apud Horum legendum) h. e. animalia quibus lustrare non poterant Aegyptii numeretur. Sed quare ἀκαθάρσιον? An propter immunditiem? Non ausim id affirmare credidisse Aegyptios, quum purus etiam ex lege Moysis, quam in plurimis sequebantur, Oryx habitus sit, & aliàs in sacrificiis adhibitum inde puto quod Orygem sacerdotes non signatum comederint, auctoribus Horo Apolline & Herodoto. signum autem annulo impressum a sigillatoribus mystis ante sacrificium, vt posteris tradidit Plutarchus I. de Is. & Osirid. Pierius l. 1. Hierogl. Ego id Orygis maligno animo & in Deos odio ascripserim, praesertim Solis Lunaeque spretae: quae tamen ut majorum gentium Numina inter prima venerabantur accolae Nili. Ea enim nomine Osiridis & Isidis veniebant mystica ratione & occulta, aliisque symbolicis figuris, quas in mensa utriusque explicavit Laurentius Pignorius. Vnde super Iridis frontem planam rotunditatem Lunae observavit Apuleius Lib. 2. De quibus post Horum Pignorius in mensa, Caussinus in Hier. Hori, Gerardus Vossius in Orig. Idol & Thomas Bangius in Antique Liter. Viri omnes Eruditi, consulantur.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
