# De unicornu observationes novae 81

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, I NERVAE. F. NERVAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/81

Quanquam in ea genealogia dubium agnos at Euschius Lib. 2. de praep. Evan. c. 1. originem superstitionis inquisiturus: Solem ajunt primum omnium apud Aegyptios regnasse. Deinde Saturnum, qui, sorore Cybele in uxorem ducta Osirim & Isim genuit, aut ut plurimi dicunt love & Iunonem. Isis Iunoni seu Lunae simulacrum, sed Osiris Pater videtur Solis, non ipsesol, qui ante Saturnum Aegypti tenebat fasces, In lustratione autem id in primis observabant superstitiosi, & observare debebant, ut amico gratoque Diis Principibus animali litarent, Soli Lunaeque quibus Oryx offensus stridore inimico & abdito vultu, eo maximè momento quo renata quasi & surgentia numina orbis reliquus cum applausu excipit. Vt ita veram Hori Aegyptiorumque mente penitiorem ex coniectura videar mihi asse quutus. Orygis ad mala composi an naturam alio prodit indici laudatus Horus, quod non solum Diis è cubili ad animantium salutem emergentibus nascatur, verum & ipsa elementa viventibus invideat, praesertimaquam in locorum siccorum solitudine auro juxta aestimandam. Quod sequenti ordine increpat Aegyptius: Κατα τὴν ἐρημίαν οὗ ἂν λάβηται ὑδραγωγοῦ τόπου, πιὸν, τοῖς χείλεσιν ἀναταράσσας, καὶ μυγνύει τῷ ὕδατε τὴν ὕλην. τοῖς δὲ ποσὶν εἰς ἀυτὸ ἐπιπέμπει κογεν, πρὸς τὸ μηδενὶ ἑτέρω ζώῳ τοῦτο πότιμον ὑπάρξαι, οὕτω πονηρὰ καὶ ἀπεχθῆσα ἡ τοῦ Ὀρυγος ἐνομίσηρύσις. H. e.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
