# De unicornu observationes novae 9

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, LECTORI SVO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/9

LECTORI SVO. ρ ερIraturum Te, mi Lector, animo vates praesagio temeritatem in aetate, & audaciam serioribus alioquin annis seruandam, quia cornua ostenlargiorem frontem. Sed severius judicium tantisper differ, donec speciem meam detectâ larva pressius intuearis. Apertam enim frontem gero, nec erubesco: at cornua & aliena sunt, &, ut experieris, innoxia. Haec sine fastu ullo, publicique amans ea sinceritate explico, quae apud innoxium nata; illam verò debita aetati mihique verecundia subducam, si bilem cuiquam moverit. Sed frustra publicum fugiunt, quum nec frons seruilibus notis, picti Gelonis instar, sit signata, nec cornua senum gerant simplicitate innocentiam nacta, quia solitaria in alios potius, quam se, salutarem vim vertant. Animus tamen dictat cornua nostra, quanquam aliena & sine offensa, Parentem petitura, frontemque spatiosam eruditis inuisam fore, quibus ex aetate & genij benignioris ductu pares huic labores exsurgunt. Cornibus sanè ea naturae obvenit conditio, ut decidant subinde & renascantur, colorem mutent & obtundantur, variasque aetatum flexis vices agant.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
