Latin
I NERVAE. F. NERVAE
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 95
Unproofread scanNot analysed yet
AuiAnimal Marinum circa Islandiam nostram, Groenlandiam, &reliquas Septentrioni viciniores Insulas frequens est &usitatum, nomine vulgari Narhval à cadaveribus quibus vesci solet appellatum Islandis, Balenae specie &magnitudine, quod anteriori dentium serie inter reliquos dentem effert eximiae quantitatis &vulgatis cornubus longitudine crassitieque parem. Ingyros volvitur &striatos flexus ex majori radice ad extremum oblite ratos. Rarum enim fuit cornu illud sine striis gyrisque navi mercatoriae impactum, quod olim in patria viderat solidae eruditionis Vir Lucas Holstenius. Hic autem ille dens est quem pro Monocerote venditarunt plerique, in thesauris Principum reconditus ob singularem Vnicornis veri opinionem, quam dentis illius raritas superioribus temporibus de facili ingessit, quum non nisi per naufragia ad exterorum littora adpelleret. Verum nostro aevo frequentioribus in Groenlandiam, praecipuè Spitzbergam, commerciis &natura dentis &abundantia innotuit.