# De unicornu observationes novae 96

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, I NERVAE. F. NERVAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/96

Quippe illo cornu ficto totas naves onerarias implerunt nuperrimis annis mercatores nostri, atque in Europam pro vero Monocerote intul ssent nisi detracta larva à peritioribus pio pro marino agnitum fuisset, & detectum; ut mirum non sit patribus nostris & toti Orbi hactenus impositum cornu, quod similitudine Monocerotem aemulabatur, quum neutrum cornu exactius nec observarint nec observare potuerint. Andreas Marinus Libello de Vnicornu: Monoceros marinus habet similiter cornu unicum, sed quale sit, ignoratur. En ingenuam ignorantiae confessionem, quę superiores tenuit, ex qua in errorem facile praecipitium. Temporibus autem Marino posterioribus suppositicium hoc cornu saepius & visum, & quale sit, observatum. Sed quum omnibus ferè animal ignotum fuerit & cranium, quin cornu esset extra frontem prominens dubitarunt pauci ob affinis rei similitudinem Nos verò quibus & caput belluae & ejus cornum naturali loco situm contemplari & contrectare pridem in Belgio licuit, verum dentem Balenae, instar Elephantis ex ore prominentem, sed ductu rectiori, asseveramus, falsumque credimus Olaum Magnum Lib. 1. ca. 14. Monocerotem monstrum appellantem marinum, habens in fronte cornu maximum, quo naves obvias penetiat, & lacobum Primirosium, quando l. 4. de Erroribus vulgi cap. 38. retulit, fuisse ante annos non ita multos in Vrbem Angliae Hullam allata ex Groenlandia animalium marinorum capita ciuo in littore reperta cum cornibus in fronte maximis; vel enim cornua in fronte non fuerunt, vel singulare, hactenus ignotum, Vnicornis genus statuendum, quod ab ejus contextus mente abhorret, nisi pro ore frontem interpretetur ob commune eidem foramen ubi exseritur cornutus dens. Nam eam frontis nomenclaturam inducit Isidorus Lo 11. c. 1: Frons ab oculorum foraminibus nominata est. quidni & ab oris foramine patentiori?

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
