# De unicornu observationes novae 99

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, ANOS ILLVD QVOD VVLGO PRO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/99

Talia in delubro D. Marci Venetiis asseruantur. Talia in gazis Pontificum custodiri tradunt. Tale septem pedes longum Antuerpiae venale vidit Goropius quod ex Islandia allatum fuisse refert. Tale Argentorati, tale Metis, tale apud Regem Poloniae. Tale quod, Aldrovando teste, Mercatores Germani Romam venale tulerunt precio nonaginta millium coronatorum. Tale fragmentum illud quod Iulius Tertius Pontifex Romanus mercatus est duodecim millibus aureorum. Ex talibus segmenta passem apud Magnates invenies, titulo VNICORNV superbientia. Quae tamen tantum abest veri Monocerotis cornua esse ut statuamus, ut ne quidem cornuae dicenda rationibus & αὐτοψία freti existimemus. Cornuum enim naturam & substantiam si rimemur, constabit ea duum esse generum. Sunt enim vel concava, quae lineas quasdam quasi torno ductas, circa radices obtinent, de aetate attestantes, ut in bobus & capris videre licet; vel solida quidem, sed porosa, ramulis suis ornata, ut in cervis, & eius generis animal, bus. Sed haec quae pro Vnicornu venditantur, nihil iis simile obtinent, ut pote substantia solida & dura constantia, dentibus Elephantis, Rosmari, aut Balena simillima.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
