Latin
TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA I. De Pharmacopoeis. GUIDONI PATINO Parisios.
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.1
Unproofread scanNot analysed yet
QUod prolixas pro Dissertatione nostra nuper egeris gratias, id totum humanitati tuae adscribendum. Non merentur enim Schediasmata nostra vel tantillum pretiosi otii tui, ne applausum dicam. Video autem te foetus nostros eo excipere animo, quo me solebas, et ex iis redire in sincerae amicitiae memoriam. Displicet inprimis, quod ad Te reliqua nostra mittendi non detur occasio. Locorum impedit distantia, et conducti internuntii dona haec pretio nimio vendunt. Non dubito, quin ex Belgio ad vos delati sint libri mei De Luce Animalium, de quibus judicium tuum desidero. Dum in patria versor, curas practicas dispunxi editione duorum librorum, quorum alter Synopsin exhibet Antiquitatum Veteris Puerperii, alter Armillas Veterum, praesertim Danorum, persequitur. Quamprimum licuerit, ad vos eos mittam. Ad prelum tradidi Apologiam de Cruce, oppositam impugnationibus B. Nihusi, qui me publico scripto lacessivit. Hofmannus interea, dum aliis occupor, quiescit; nec Itinerarium meum publicam lucem aspexit. Gratulor Tibi de parta victoria, quod disertissimo ore profligaveris Seplasiarios. Si me in consilium vocassent, suassissem, ut amice potius cum Patino transigerent, quam intentata lite. Nota jam et huic hominum nationi erit infelix Marsyae cum Apolline pugna. Nescio, cur illis adeo ubique fere gentium pruriat cutis, ut intra officium se nequeant continere. Plerumque enim vani ostentatores ad exercendam medicinam furtim se ingerunt, quumque apud aegros inferius tantum guttur eluere deberent, superius audent inquinare, sicque in Medicorum messem immittunt rudem falcem, et relicto ministerio servili, cui dicati sunt, Dominorum suorum, seu Medicorum, famae et fortunis struunt insidias. Magnam cladem apud vos passi sunt a Guiberti vestri Medicina Charitativa, ex qua quisque domi suae praeparare discit enemata, decocta, syrupos etc. pro usu domestico, ut exigua apud vos amplius Pharmacopoeorum superborum sit necessitas. Id si sequantur aliae quoque nationes, jam vilescet Seplasiariorum pretium, et cristas demittent. Tu interim, victor et profligator monstrorum, perge, ut magni nominis magnaeque eruditionis Tuae persentiant virtutem. Thesis ipsa tua nostro non indiget encomio. Sufficit, Patini esse thesin. Gratias tamen tibi utriusque nomine ago, et ut parem rependat vicem Magnus Wormius noster, Institutiones suas Medicas, cum aliis Exercitationibus Medicis hic editis, mihi consignavit, quamprimum ad Te mittendas, si, ut accepi, vergente autumno ad vos rediturus est Legatus Regis Vestri Christianissimi, Tibi ob patrem haud ignotus. Qui, si volet, defeferet quoque Physicam Parentis, et alia, quae Typothetae nostri parturiunt. Vale, Vir summe, cum Cl. Moraeo, et si quae Tibi exercitatissimo rara in calamum venerint, Observationibus nostris Medicis brevi prodituris, quaeso, ne invideas. Clarissimus Wormius, et fratres, et Consobrini Fuirenii officiose te salutant. Hafniae 17. Jul. 1647. T. T. Thomas Bartholinus.