Latin
TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA XII. De edendo Seneca vulgari. BRIGITTAE TOTTIAE de Turebye Soram.
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.12
Unproofread scanNot analysed yet
INgentis officii memor calamum laudibus tuis implerem, si vel par ego essem, vel tu satis laudari posses. Ego certe ne minimis sufficio, at tu, Matrona Perillustris, vel maximos antecedis. Sexus nostri jam nos pudet, nec in mento nec mente habemus, quod nos amplius vindicet. Vincimur, et sequiori sexui fasces submittimus. Ignosce quaeso, Heroina; iniquius verbum loquendi consuetudo extorsit. Ad sequiores amandamur nos et sexum mutamus. Tu, decus foeminei sexus, utrosque supergrederis, hisque monstras, quid esse possint, illis, quid debeant. Hunc animum nobis Viri optamus magis quam assequimur, et vestrae demum felicitati incipimus invidere. Obmutuisse credidimus seculorum lapsu Sibyllas, et antra sua aeterno silentio occupasse. Caeterum in Te redivivas veneramur, et clariores illas credimus, quia Te videmus. Pluribus non audeo, quia infra minima subsisto. Constans loquitur semperque sibi similis Stoa, cujus in te patrocinium felici conatu suscepisti; loquatur Seneca, cordatae philosophiae assertor, quem paene expositum et derelictum adoptasti. Sed in tanto praeclarae mentis fastigio graviter peccabis, si procos Senecae invideas, aut cordatos ejus sensus intra parietes tuos illustres cohibeas. Sat tibi placuit, et tu illi. Aliis quoque loquatur et vivat. Aeternum erit meritum multorumque salute pensandum, si in Stoam alios aliasque admiseris. Noli, tantum in mortales nostras beneficium tua culpâ pereat, cujus ore Seneca loqui amat. Tibi debebitur soli, si ab omnibus pari facilitate audiatur, qua tu ab illo. Sic sexum vestrum lucrabimur; sic nos omnes, qui sexum beatum amamus, qui adversa fortiter, prospera prudenter et animi quadam moderatione et constantia ferimus. In literatorum censum adscripsit foeminas Schurmanna, invidenda Belgio anima, et adhuc inter vivas merens, tu inter beatas numeraberis, si tam lubenter animi motus apud illas correxcris, quam illa animum ipsum. Utriusque aequa apud te potestas, quanquam pro passionibus intercedam, quia de reliquis spes decollavit. Omnia tamen arbitrio tuo relinquo, quae publicam utilitatem invidiae et pravis judiciis, ex veterum placitis, nosti praeferre. Deus Te, Generosa Matrona, diu servet sibi, tibi, nobis. Vale, illustre foeminarum sidus, et me inter virtutum excelsarum cultores numera. Hafniae 20 Decemb. 1651. T. T. Thomas Bartholinus.