# Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.13

Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I, TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA XIII. De novo chyli Receptaculo et Hepatis usu. HERMANNO CONRINGIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/epistolae-medicinales-a-doctis-vel-ad-doctos-scriptae-centuria-i/2.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/epistolae-medicinales-a-doctis-vel-ad-doctos-scriptae-centuria-i/2.13

TAndem rupto filentio Teaffari audeo, Vir summe. Audaciam hanc humanitati Tuae imputabis, et famae illustrissimae, cui dudum ex debito assurrexi, spemque fecit indubiam Cl. Arnisaeus noster, homo ad magna natus, hoc officii genus qualecunque tibi placiturum. Nec tamen clausam hactenus in praecordiis his virtutum tuarum venerationem in praesenti propalassem, nisi publicum me movisset. Nolo per partes repetere maximi ingenii et immensae lectionis monumenta, quibus universum orbem et me quoque aut docuisti, aut excitasti. Caeterum siquidem doctissimo calamo chyli vias et generationem, Libro De Sanguinis Generatione, es complexus, patere quaeso, ut de novo chyli Receptaculo judicium tuum in his subactum exquiram. Observavit Jo. Pecquetus Gallus in nupera Dissertatione, inauditâ et supra aetatem felicitate, novum chyli Receptaculum, sub mesenterio supra lumborum vertebras inter musculum …, chylum ex venis mesenterii lacteis exsugens, eundemque refundens per candicantes ductus continuo tractu ad subclavios ramos, in quos inseruntur, ubi circa jugulares externas intra venam cavam mixtus chylus cum sanguine miscetur ad cor transiturus: ad hepar vero nullam venam lacteam deferri vidit, unde transcolatorium jecori tantum usum assignavit. Miraculo vicinum, rem manifestam tot seculorum oculis imposuisse. Sensibus ipsis assensum non denegabimus. Sedulo in rei veritatem inquisivi, sectisque canibus et evisceratis quarta circiter post pastum horâ, inveni clariora omnia, et quaedam ab ipso Pecqueto non animadversa, Receptaculi nempe cavitatem insignem, sub rene sinistro sitam, tubulos duos tumidiusculos utrinque sub diaphragmate latentes, qui modo juncti, modo intermediis ramulis sejuncti, per spinam dorsi ad subclaviam sinistram adscendunt, in quam chylum eructant, ut digitis prementibus videre est et cultro. Caeterum in hepar quoque ex mesenterio diffundi ramulos lacteos observare mihi visus sum; unde nolim prorsus in exilium agere hepar, sed partiri credo cum corde sanguificationis opus, quia copiosior in mesenterio est chylus, quam per solas vias illas novas in thorace satis exiles traducatur. Forsan igitur tenuior chylus ad reficiendum cor statim per novos ductus fertur, unde subita virium ab assumptis restauratio, crassior vero longioris coctionis indigus hepar ingreditur. Certe alimenta crassiora in ventriculis canum adhuc supersunt, tenuioribus in Receptaculo et novis ductibus copiose distributis. Sed de his tuam sententiam exspecto, donec alia fecero experimenta in urso, quem in hunc usum servo, et homine post pastum strangulato, quibus Serenissimus Rex noster Regiam suam praesentiam nobis clementer condixit. Responsum quaeso ne differ, ut de omnibus te applaudente sim certior ante, quam meditata de his Dissertatio lucem videat. Ex prelo prodiit Anatome mea Reformata, in qua non semel illustre tuum nomen advocavi, quod hic et ubique eminet velut in campis tumuli et tori in coronis. Vale, Vir Incomparabilis, ut Respublica literaria per te diu valeat, et me, tui observantissimum, inter amicos numera. Hafniae 20. Decembr. 1651. T. T. Thomas Bartholinus.

---

Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Bartholin_epistolae_cent_1.xml.
