Latin
TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA XVI. De Pecqueti invento. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.16
Unproofread scanNot analysed yet
FUimus spectatores hisce diebus, et ego et nonnulli alii literarum ac rerum studiosi, istius …,de quo a. d. X. Kal. Januar. ad …nostrum Conringium scripseras, pro quo Pecqueto quidem primum, a quo tam singularis et nobilis Naturae latebra detecta fuit, mirificas gratias ac plane ingentes debemus, deinde Tibi, quo et internuntio et adjutore ad nos primum illius notitia pervenit, ad quos quidem multis de causis, si absque Te fuisset, tardius pervenisset. Sed quoniam adhuc privatim inter paucos res pervestigata est, alienum sit pluribus nunc agere, donec incomparabilis Viri Conringii cum ingenium tum diligentia accesserint, quem per hos dies occupationes sic distentum habuere, ut manum adhibere ipse, et rimari omnia …minime potuerit, quod tamen eum propediem facturum non dubitamus. Interea quod in iisdem literis tam amicam mei, tamque praeclaram et honorificam mentionem fecisti, non minus Tibi privatim hoc nomine debeo, quam propter eruditionem et praestantissimas virtutes Tuas publice. Quare velim Tibi persuadeas, me, quanquam is sum, qui neque praestare aliquid praedicandum et magnum, neque operam navare amicis pro voluntate sua possit, tamen nihil carius aut antiquius unquam habiturum, quam si Tu intelliges, mihi amicitia Tua neque jucundius et gratius, neque honestius et praeclarius, contingere quidquam potuisse, Vale, …Bartholine, et me ama. Scrib. Helmstad. in Acad. Julia a. d. proprid. Id. Januar. An. 1652. Nom. et Dignit. T. Devot. Fridcricus Arnisaeus. Mirum quantum Tibi deberemus, Excell. Bartholine, si Exercitationis illius Pecquetianae exemplum ad nos perferri posset …,in qua re affinem meum, Opt. Virum, Samuelem Mejerum, non defuturum sumptibus esse, penitus certus sum. Quare, si ita mihi apud Te licet, ut id curae habeas, vehementer etiam atque etiam a Te contendo. Iterum Vale.