# Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.26

Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I, TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA XXVI. De valetudine sua, et itinere. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. CL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/epistolae-medicinales-a-doctis-vel-ad-doctos-scriptae-centuria-i/2.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/epistolae-medicinales-a-doctis-vel-ad-doctos-scriptae-centuria-i/2.26

IN eo eram, ut ad te scriberem, Vir summe, cum tuum librum de Cruce, sed sine literis, reddidit mihi Studiosus Danus. Pro eo gratias tibi summas habeo, et ago, quando referam nescio. Nam ex quo huc redii, nihil aliud ferme curavi nisi valetudinem, de posteritatis studio valde securus. Quod non maturius ad te scripserim, scito non unam causam fecisse, quae totidem sint mihi excusationes, apud te. Primum, valetudo impediit, quae manus libertatem adimebat, saepius chiragra recurrente, ac debilitate praeterea in ea permanente, quam morbus chronicus in Suecia contractus fecerat. Praeterea quaerebam occasionem aliquam tutam et commodam ad te scribendi, ubi manui sanitas rediit. Utcunque excusatus esse velim, fateor tamen me in culpa esse, nec ea deprecor, non ut propterea agnoscam me immemorem vivere omnium officiorum atque etiam beneficiorum, quae in me contulisti. Post omnia, si officio defui, malim pigritiam meam accuses, quam de meo erga te animo dubites. Scis qualis semper fuerim, ac qualem esse Tibi, praesens cum Hafniae essem, ostendi. Mutatum non esse ab eo tempore, scire etiam debes. Quantum sane humanitati tuae debeam, possum magis profiteri quam gratiam referre. Sed gratum videri posse qui tantum meminit, non te latet. Revocor iterum in Sueciam per Reginae litteras, quibus urget, ut iter maturem seu potius praecipitem, sed multas habeo causas non parendi. Aer Suecicus inprimis deterret, cui assuefieri non potui, et quem corpusculi mei temperamento accommodum non esse experientia didici. Si similis esset vestro, non dubitarem, quo vocat incomparabilis illa Regina, protinus ire. Praeterea Suecica ingenia non placent, et Danica longe magis arrident, sive eruditionem spectes sive genium ipsum, ad litteras et quicquid politos homines facit propensum. Scripsi ad Regem ante aliquot menses et misi librum, quem gratum illi fore speravi. Utinam possem aliqua in re ostendere, quantum obligatus sim Serenissimae ejus Majestati, id nunquam cessabo per praedicare ac hactenus laudibus, quas potui et quas debui, ad coelum usque apud omnes extuli comitatem, qua me excepit. Nec id etiam tacui apud Reginam. Scripsi etiam ad illustrissimum Gerstorpium et misi Epictetum meum, quem me missurum te praesente promiseram. Velim scire, an rem ipsi gratam fecerim, et an litteras meas cum libro receperit. Fratri tuo, viro clarissimo, plurimam a me velim salutem dicas. Quantum de me sit bene meritus, scio, et libens omni occasione testabor. Vale, Vir praestantissime, et me, tibi devinctissimum pro tuis in me plurimis et summis meritis, amare perge. Leidae 11. Julii 1652.

---

Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Bartholin_epistolae_cent_1.xml.
