# Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.28

Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I, TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA XXVIII. De Lacteis judicium. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/epistolae-medicinales-a-doctis-vel-ad-doctos-scriptae-centuria-i/2.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/epistolae-medicinales-a-doctis-vel-ad-doctos-scriptae-centuria-i/2.28

CLarissimus Scavenius, Soloduri me aegri causa versante, domoque absente, hic appulit. Gratissimas tamen tuas, cum elegantissimo de Lacteis Thoracicis tractatu, miserant mihi domestici. Quorum nomine plurimum me tibi debere profiteor hisce palam, tum quod paternam amicitiam tam strenue conservas, tum quod scriptis tuis me donare pergis. Elegantia sane sunt, et digna, quae studiose excutiantur. Id tamen mihi notandum ab aliquo tempore proposui, in pluribus talibus … quidem licere, imo quandoque necessum esse: dum autem … certi, … tutius, quam praecipiti conclusione, brevi alia commutandum sententia, determinare. Scavenium vero nostrum quartanae febris insultus aliquantisper apud nos tenuere. Nunc iter diebus … ingressus (bene favente Numine! ex meo voto) Galliam versus tendit. Vale, Vir Clarissime, nostramque necessitudinem porro perge excolere isto affectu: nec ego, quanquam diversis peregrinationibus ad vicinos Magnates, aliosque, plurimum districtus, unquam deero officio. Salve iterum a salutatis, meoque nomine resaluta omnes, qui mei dignantur meminisse. Basilea a. d. IV. Non. IIXbris Anno 1652. Tuus ex animo Jo. Casp. Bauhinus.

---

Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Bartholin_epistolae_cent_1.xml.
