Latin
TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA XXXI. De Riolani Opusculis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.31
Unproofread scanNot analysed yet
POstremam tuam accepi eamque suavissimam epistolam cum elegantissimo tuo munere, dubia Anatomica intelligo, quae nomini meo, vix inter meos noto, inscripta prodire in lucem voluisti: ideoque tum pro libro tuo, tum pro bono illo in me animo, fidoque et constanti amore, singulares Tibi gratias ago, quas etiam aliquando referam …. Riolanus noster triplicem in Te tractatum prelo subjecit: primum de Lacteis Thoracicis: cujus Tui Tractatus aliquot exemplaria Londino allata sunt ante tres menses: Hafniensis editionis nullum hic comparuit: secundum, de Vasis Lymphaticis, cujus exemplar ad Riolanum misisti: tertius erit, novum Examen Anatomiae Tuae Reformatae. De Dubiis tuis Anatomicis …,incertus plane, super illo novo scripto quid sit consilii capturus. Sub finem istarum Animadversionum Tractatus Tui recudentur, ut in uno eodemque libro utrumque prostet ac adsit, magno Lectorum commodo. Isthaec editio Riolani lente admodum procedit, quia desunt operae Typographicae, et duo tantum folia adhuc sunt excusa: ubi ad umbilicum perducta fuerint, statim Tibi mittenda optimo Viro Dn. Neandro committam. Plura scribere vetat dolor ingens et lacrymae, de obitu Viri optimi Gabrielis Naudaei affatim erumpentes, qui, summo bonorum omnium moerore et luctu, e Suecia redux priusquam ad nos pervenisset, per continuam febrem malignam in itinere subsistere coactus, mortalitatem deposuit in ea urbe Picardiae nostrae, quae Abbatis-Villa nuncupatur, die Martis, 29. Julii, praesentis anni. Cl. Virum D. Olaum Wormium saluto, cui offeres Epistolam Viri optimi Petri Gassendi, qui Tibi quoque multam salutem nunciat. Vale, Vir Clarissime, meque, amicum meum intimum Naudaeum lugentem, et ubertim lacrymas fundentem, tui quoque amantissimum, redama, et valetudinem tuam cura diligenter. Parisiis 12. Sept. 1653. Tuus usque ad aras Guido Patinus, Bellovacus, Doct. Med. Parisiensis.