Latin
TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA XL. Plempii de Riolani scripto et Harvei generatione judicium. THOMAE
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.40.4
Unproofread scanNot analysed yet
Addit, non potuisse Harveum in cervis damisque videre semen, quod animalibus perterritis in mactatione elapsum sit, cum eodem tempore et faeces et urinam exire animadvertatur. In fine collegit quorundam Theologorum Lovaniensium contra Cartesii Philosophiam epistolas, quam omnes impiam, et fidei catholicae ob qualitates explosas, quas in sacra synaxi adesse adversam statuunt, ideoque indignam juventute; tandem subnectit aliam contra Kyperum Wermostius apologiam. Haec Vir Excell. excerpta, non tamen ut nova scribo. Deus te, excellentissime Vir, eruditis omnibus incolumem diu servet et Medicinae bono prosperi tuis adsint successus, tibi justae vires tantisque laboribus, quibus suffocari te indignamur, tuamque inconstantem valetudinem quam precor firmet Deus. Vale, et me quocunque loco, dumne extra affectum tuum pone. Hafniae 1654. 17. Maji.