Latin
TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA XLI. De Riolani Scommatis. THOMAE BARTHOLINO Roeschildiam.
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.41.2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed contrarium in Riolano nostro experior, qui etsi literatus et scriptis anatomicis celebris, ejus tamen mores nec Musae, nec aula, nec anni, emollire potuerunt hactenus. Credo eum in vetularum educatum contuberniis, in quibus rixari, scommatis et sarcasmis certare, bonorumque famam proscindere, volupe est. Nec amicis compellationibus, nec errorum demonstrationibus movetur antiquior ille Scholae Magister, quin convitia et maledicta toto horreo effundat in bene meritos, qui laboribus suis Reipublicae literariae prodesse student. Solus dominari, et tanquam Numen aliquod Anatomicum adorari cupit. Quae haec insolentia? Tuum est, mi Batholine, alto supercilio et silentio, morosi senis scommata contemnere. Docti ac probi, qui utriusque legunt scripta, et justa lance rem expendunt, nugas ejus scurriles spernunt; siquidem rem raro tangat, et ut plurimum ineptiis ludat. Aegrius, crede mihi, feret nugas suas contemni, quam si verbis acerbius tractetur. Cui bono de ejusmodi contumeliis serram contentionis reciprocare? Baccho bacchanti si velis adversarier, ex insano stultiorem reddes.