Latin
TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA XLIII. De Lacteis et Gannaperide. THOMAE BARTHOLINO Roeschild. J
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.43
Unproofread scanNot analysed yet
REcte postremas Tuas Roeschildiae datas nuper exhibuit Eruditissimus noster Möinichenius, juvenis ob morum candorem et literarum culturam mihi commendatissimus; et vidi ex iis abunde, quam cara acceptave sint cuncta Tibi, quae ab amicis proficiscuntur officia, ut etiam exigua mea alicujus pretii aestimaveris, quae tamen usque adeo mihi non satisfaciunt, ut majora tibi lubentissime, si modo vires permittant, oblata velim. Caeterum tradidi Möinichenio munusculum, a Serenissimo Principe nostro Tibi hac vice ob dedicatum Inventum Anatomicum destinatum, quod rogo non solum spectes, sed mage singularem ejus favorem et clementiam, qua Te Tuaque complecti coepit, quamque una cum gratiosa salutatione literis hisce denuntiandam jussit. Interea non degenerem Te discipulum se praebuit Moenichenius noster, qui ipsa haec vasa una cum Lacteis Thoracicis ex meo consilio Suae Celsitudini in cane majori, quem Vertagum apellamus, satis dextre demonstravit. Vidit sane illa Curiosissimus Princeps non sine insigni delectatione, Bartholinumque eo magis aestimare coepit ob tam rarum inventum, tot seculis hactenus invisum. Miratus vero est, quomodo fieri potuerit, ut ductus ille Lacteus, conspicuus magis prae Lymphaticis, tot Lynceos Anatomicorum oculos effugere potuerit. Monstravi statim rationes a Te cap. 18. Histor. Anatom. Lacteorum Thoracicorum adductas, et in iis acquievit. In rarioribus Historiis Anatomicis continuandis quod tua nunc occupetur industria, gaudeo, et gratias habeo, quod me quoque ex minimis unum ad tantorum Virorum consessum peramanter invites. Accederem utique et symbolam conferrem, nisi neglexissem annotare, quod anima harum perhibetur esse, necessarias scilicet circumstantias, sine quibus vix fidem a lectoribus impetrant. Curabo tamen, ut unâ aut alterâ amantissimae Tuae voluntati satisfaciam. Dolet valde, quod amantissimam conjugem febris quartana adhuc affligat. Me inscio vero factum, quod Moenichenius de Gannaperide transscripsit. Sane, si ad hunc morbum debellandum me accingerem, forsan Dei gratia alia suppeterent, quibus non sine successu hactenus fui usus. Feci tantum experimenti mentionem, quod tunc de Gannaperide in Quartanario quodam habueram, qui secunda ejus sumptione statim convaluit, et sine ulla subsequente recidiva, veluti Chifletius illam incusat, adhibendo binis vicibus Pilulas nostras Spadanas, quarum ope omnis tartarea et nigricans colluvies felicissime fuit eliminata. Vale, Celeberrime Vir, atque, ut in pestifera hac lue, quam proh dolor densissima strage grassari apud vos audio, incolumis cum omnibus Tuis vivas et vigeas, Supremum Numen supplici prece veneror. Gottorpi 22. Jul. 1654.