Latin
2.45.4 to 2.45.19
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.45.4-19
Unproofread scanNot analysed yet
Abitum urgente Tabellario, Praeceptori meo desideratissimo cum Conjuge, Filia, Matre, cunctisque Amicis ac Affinibus prosperam ac perpetuam precatus salutem, filum abrumpo. Vale interea quam felicissime mihique porro fave. Dabam Hamburgi 29. Julii 1654. Henricus a Möinichen. Abdominis musculi sub hypochrondrio dextro siti et laesi in consensum trahunt peritonaeum ratione viciniae. Id quod declaratur exemplo pauperculi. Anno 1641. 28. Augusti Marchiacus quidam P. W. 33. annorum ante annum elapsum a rotis rhedae bene onustae circumrotatis super hypochondrio dextro fuit vehementer conquassatus, sine tamen costarum notharum fractura; diarrhoea et vigiliis ob cruciatus atque dolores comitantibus. Eventus lethalis. Methodica curatione per phlebotomiam et alia necessaria praesidia ab initio neglecta, et febri symptomatica ex abscessu superveniente, tandem viribus collapsis, vitam cum morte commutavit. Relatio Anatomica Partium infimi ventris. Ratione situs, suspicio aderat, partem affectam fuisse jecur, at vero post obitum longe aliter observatum fuit, nam ante corporis dissectionem tetigi hypochrondrium, quod non erat durum, sed admodum molle. Ergo hepar non fuisse primario laesum, inflammatum aut induratum, conjectura assequi licuit. 1. Primo itaque incisis in forma crucis abdominis musculis, statim ex dextro latere materia purulenta copiose effluxit ad lib. s. sine ullo abscessu in jecore apparente; apostema enim intra abdominis musculos et peritonaeum continebatur. 2. Pars omenti erat abscessui adnata, ita ut novacula illud separare necessum fuerit. 3. Hepar vero situm obtinebat sub meditullio diaphragmatis, ad sinistrum hypochrondrium inclinans et sterni costis nothis undiquaque beneficio membranarum annexum, quod digitis fuit separatum. (a) 4. Magnitudo abscessus tanta erat, ut pugnus grandior in eo abscondi potuerit, situ jecoris aliorsum translato. 5. Ventriculus satis magnus situm obtinebat ad sinistrum latus magis vergentem, ob abscessus grandioris praesentiam. (a) Quibusdam corporibus a natura datum est, ut hepar fibris quibusdam costis inferioribus copuletur. Itaque laborante hepate, imago pleuritidis repraesentatur. Aliis materia quaedam crassa et viscida in membranis pectoris colligitur, toto etiam thorace, unde dolor gravis, dyspnoea et ficta pleuritis. Nam nec pungit dolor, nec febris incenditur, ut nec, si flatus membranis aut intercostalibus musculis impactus est. Aliquando etiam musculi inflammantur, sed pulsus hic alius, nempe mollis. Dolor gravis est, non pungens, et omnia fere leviora sunt.