# Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.47.2-4

Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I, 2.47.2 to 2.47.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/epistolae-medicinales-a-doctis-vel-ad-doctos-scriptae-centuria-i/2.47.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/epistolae-medicinales-a-doctis-vel-ad-doctos-scriptae-centuria-i/2.47.2

Fata nostra ne mirare, Clarissime Bogdane, sed in Tui aliorumque solatium interpretare. Fando accepi, Te inter nascentis famae initia strenue a quibusdam conviciis esse exceptum, mordaci calamo discerptum, et inter vilissimos nullo tuo merito habitum. Doleo vicem tuam, quia mei causa male audis, et insigni in Praeceptorem, in Amicum, pietate famam tuam inimicorum calumniis exposuisti. In odium traheris, quia Bartholinum amas propugnasque, cujus industria et parta apud meliores gloria sciolis multis et minorum gentium diis sordet. Ne expavescas. Irritae minae Te non prosternunt. Regium est, bene agere, et male audire. Constans tuus in me amor, omni encomio dignus, etiam apud nolentes, pietatis extorquebit confessionem. Inter alia, praeter aequum Tibi exprobrata, laudem proprii scripti intelligo Tibi invideri, et foetum tuum genitori vero auferri, expositumque mihi adoptari. Bone Deus, quam iniqua pateris, quam tuo nomine indigna et eruditione. Caeca jam libidine cuncta peraguntur, nec, quid scripturiant invidi, quidquam pensi habent, modo invida scribant. Oportet omnis sensus, omnis eruditionis defectu misere laboret, qui prima fronte non videat, quid inter meas intersit lucubrationes et Tuas. Diverso, neutiquam contrario, animamur genio, et comptum tuum sermonem acutumque a meo scribendi charactere differre plurimum, vel primis literarum tyrociniis initiatus discernet. Sententiarum quoque et opinionum diversitate, facile Tibi tuum partum vindicaveris, qui non ubique mea vestigia legis, nec sententias sequeris, sed libero spiritu erudite per susceptum argumentum decurris. Prompta autem tua in scribendo facilitas, in judicando subtilitas, in Medicina, in Anatome, in Naturali scientia, in mcliori denique Litteratura peritia, mihi non invidis adhuc perspecta, et erectum nulloque fuco adornatum pectus, non hujus tantum opusculi, sed melioris argumenti capacem Te asserunt. Obloquantur quicquid voluerint, qui de ignotis sibi virtutibus judicandi sumunt licentiam, nunquam, me sponsore, vi ulla obtinebunt, ut non sis vel doctus vel opcris tui auctor. Mirari subit frontem in nonnullis perfrictam, qui pro lubitu de eruditis decernunt et eruditione ipsa, quam ab artifice excludunt, quia ignari sunt, nec tamen erubescunt in orbis scenam prodire, magnoque furiarum genere inquietati bonos publicique amantes et candidos velut Praetoria authoritate proscribunt, sibique plenum in doctos jus arripiunt. Veterum Philosophorum finita jam est controversia, quum pulli vix perrupta crusta gallinis incubantibus insultant. Inauditum hactenus, rara artis et Naturae primis patere, qui per antiquae experientiae defectum ignorant, quid distent aera Lupinis. Sed miraculorum seculum hoc ferax est, et monstrorum, ad quae horrent, qui umbris terrentur et vanis rerum ludibriis.

---

Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Bartholin_epistolae_cent_1.xml.
