# Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.48

Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I, TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA XLVIII. De Vasis Rudbeckii. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/epistolae-medicinales-a-doctis-vel-ad-doctos-scriptae-centuria-i/2.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/epistolae-medicinales-a-doctis-vel-ad-doctos-scriptae-centuria-i/2.48

QUas ad me detulit literas D. Eggebertus, laeto animo suscepi, tantoque magis, quod in iis eluceat vetus ille Tuus in me animus propensus. Ego non dubito affirmare, eundem me esse, qui semper fui. Nolim tamen sinistre judices propter silentium, cujus causas ignoro. Unice in me culpanda est aut negligentia, aut a variis negotiis distractio, quibus etiam accedit nescio quid ignis oculti, quem meo pectore foveo. Sed spes est, facile me Tecum in gratiam rediturum, daboque operam, ne posthac ulla supersit querela. Quod historiam vasorum lymphaticorum attinet, non sum inscius, quantum alii sibi in eorum prima inventionis laude arroganda laborent; verum id commune est vitium: Tu tamen primus nobis autor existis, quanquam fatendum est, D. Rudbekium omnium primo ea mihi demonstrasse. Is nunc in Sueciam profectus est. Gaudeo, natam Tibi esse occasionem ea in homine investigandi; num vero omni ex parte ea inveneris, asseverare non ausim, quia fateris ipsemet, minus commodum fuisse illud subjectum, utpote emaciatum, et quod procul dubio ab aliquot diebus cibum non sumpserat. Hieme praeterita diligenter inquisivi in ea, nactus subjectum cujusdam decollati, qui nocte ea, quae supplicium praecedebat, largiter coenatus fuerat. Sed copia pinguedinis nimia obstitit, quo minus voti fuerimus facti compotes. Ubi Tu, Clariss. Vir, ad exercitia redieris anatomica, quae jam sufflaminantur tum ab anni tempestate, tum a grassante apud vos contagiosa lue, non dubito, quin colophonem ei operi sis impositurus. Credo, Te inscium non esse, Riolanum adversus eam Lymphaticorum historiam calamum strinxisse, ut et notas secundas in Anatomen Reformatam edidisse. Ego, qui in eadem palaestra luctor cum Viro celeberrimo, ubi Tuas opiniones defendendi occasio se obtulerit, amici partibus defungar. Vale, et saluta meo nomine officiosissime Cl. tuos fratres, et Nob. Consanguineos Furenios, inter quos junioris silentium haud aequo animo fero. Lugd. Batav. 17. Aug. 1654. T. T. Joannes van Horne.

---

Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Bartholin_epistolae_cent_1.xml.
