Latin
TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA LVII. Dubia quaedam de Lacteis Thoracicis. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.57
Unproofread scanNot analysed yet
DUplex scriptionis causa est, una quidem, ut de obitu Dn. Wormii condoleam, altera, ut amicitiam, ante vicenos annos cum Tuis Hafniae contractam, literarum commercio continuem. Elucebat jam olim, imo germinabat jam prolixe Tui Parentis in Te virtus, ut non semel eam studiorum vestrorum moderatori, quem saepius et familiariter in aedibus tuis tum invisere solebam, praedicarim. Optimus Wormius et Arnisaeus, Heröes Artis naturae insignes, mei …Opt. Max. confirmabant id serio, aliique Professores Doctissimi, et Tu nunc ipse doctissimis Tuis scriptis. Deus Te orbi servet incolumem in annos Nestoreos, ut feliciter docto tuo calamo atque acuta novacula Augiae stabulum anatomicum purgare pergas. Ne vero omnino nihil scriberem, dubia quaedam propono enodanda circa venas lacteas thoracicas et lymphaticas. Dari credo; imo ex parte vidi. Sed quod illas attinet, dubito valde, an in ipsum uterum desinant, et quidem, ut embryonem alant, cum vix credere possim, embryonem in utero per os trahere alimentum. Lacteam materiam ad uterum quandoque ferri, credo Hippocrati, Laurentio, Zacuto et Tibi. Sed forsan ille motus potius dici meretur praeternaturalis, uti vagitus uterinus. Excrementa quoque recens natorum annon differunt ab iis, qui vel semel lac sumserunt? Et si sugeret embryo lac in utero materno, sugeret simul circumfusos humores alios. Deinde non video, quomodo statui possit, per has venas lacteas omnem chylum in cor abire, cum revera et ipse, Vir Excellentissime et Oculatissime, in hepar abire quaedam lactea vasa scribas et probes. Imo non videtur esse debita proportio inter thoracicas et lacteas Asellii, illas inquam plus justo minores videri et insufficientes atque incapaces. Quoad Lymphatica vasa dicere quis posset, aquam illam potius descendere, quam ad cor ascendere, cum et ipse colligas, partem illius in renes destillare. Nec assequor assignatam necessitatem aquae. Dilutioni enim sufficiet forsan potulenta materia, temperiemque aer dabit. Coctionem vero impediet potius frigidiuscula aqua, cum remissam vix intendat. Quid autem arteriis accidet, si ita fluxu non intermisso et concatenato aquâ hac impleantur, praesertim cum exhalatio ulla vix hic locum habere possit, si ab exterioribus ad interiora, a circumferentia ad centrum, aquae illae moventur? In statu vero corporis p. n. quoad hydropem, cachexiam, atrophiam, febres, annon mutanda M. Methodus? Hepar scil. non respiciendum, sed vasorum saltem lymphaticorum angustia, soluta unitas et alia vitia corrigenda. Discendi cupidus aveo erudiri, rogitans velis mihi hanc gratiam facere, ac quoad hanc rem me penitius informare. Vale, Vir incomparabilis, et fave. Dresdae Kal. Mart. 1655. T. addictiss. Jo. Daniel Horstius Archiat. Darmstad. Prolixior responsio Th. Bartholini impressa Hafniae et Francofurti An. 1655. ibidem legatur, una cum Clar. Jo. Dan. Horstii amica replica.