Latin
TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA LXVII. Controversiae Gallorum de Lacteis Thoracicis. THOMAE BARTHOLINO
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.67
Unproofread scanNot analysed yet
JAm dudum est, ex quo de Te nihil accepi literarum, nec audivi, praeter hoc unum, Te nempe, propter pestilentiam, Hafniam reliquisse, quae vobis totique orbi literato rapuit Virum Optimum D. Olaum Wormium, ante annum. Quid egeris ab illo tempore, plane sum nescius, nec tamen dubito, Te aliquid egisse. Scribe ergo, ut sciam, imo, si fieri possit, etiam mitte quod scripsisti. De Venis Lacteis Thoracicis, et Hepatis funeratione, inter Pecquetum et Riolanum adhuc viget controversia: Riolanus noster vivit et valet. Ecce ad Te mitto per D. Garmer, Doctorem Med. Hamburgensem, ejus librum, quem novissime scripsit adversus Pecquetum et duos Pecquetianos Doctores Paris. Mentellum et Mersennum: neglectis atque spretis tot conviciis et contumeliosis verbis, a quodam desertore, qui se Aletophilum nuncupavit, insolenter et temere pronunciatis. Is est Samuel Sorberius, olim Calvinista, tum Medicus, postea Gymnasiarcha, tandem Eleemosynarius Episcopi Agathensis. Libellum alterum adjunxi, Rothomagi editum, et Mentello dicatum quem tanquam ineptum sprevit Riolonus: qui tamen Pecqueti bilem commovit, et in quem scripturus dicitur: ejus authorem tacitum faciunt Mentellum Riolanus et Pecquetus: uterque Mentello iratus: Riolanus nempe propter tot convicia: Pecquetus vero, quod videat in illo sibi inique detrahi gloriam sui inventi, ut in Mentellum transferatur. De eadem controversia etiam adhuc aliquid agitat Car. le Noble Medicus Rothomagensis. Hic est status controversiae, in qua discutienda tot Viri hodie non perfunctorie occupantur. Ego vero extra castra positus aliud ago, de belli istius eventu securus. Horis meis subcesivis Praelectiones Medicas compono, quas possim hieme proxima recitare meis Auditoribus, in aula Gameracensi Regia, loco D. Riolani, qui, volente Rege, provinciam illam suam mihi commisit. Gassendus noster, qui summi Herois vestratis Tychonis Brahe vitam descripsit, pessime hic habet, ab inflammatione pulmonis, ex eaque in majore periculo versatur, quod abhorreat a sanguinis missione, quae in tanti morbi curatione principem locum tenere debet. Hic inchoatur nova editio Enchiridii Anat. et Pathol. D. Riolani, quarta parte adaucti, et multis locis locupletati, in 8. De fratre tuo, Erasmo Bartholino per Italiam peregrinante, nihil a 4. mensibus aliud audivi, quam quod Florentiam pervenisset. Utinam vivat et valeat. Tu quoque, mi Carissime Bartholine, vale, et me ama. Parisiis 12. Sept. 1655. Tuus in aeternum Guido Patinus, Bellovacus, Doct. Med. Paris. et Prof. Reg.