Latin
2.68.4 to 2.68.6
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.68.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
hujus particulae hunc esse usum ille, alius alium dicit; ita omnes magis dubii admirantur rectius, quam perscrutantur, artificium; sed quo tamen sagacius cujusque ingenium est, et cum aliquâ experientia propius conjungitur, eo certior habetur conjectura. An non vero eodem jure Anatomici quoque alicujus de partium usu judicium praeferam …? Qui ergo a te possim hic, Clariss. Bartholine, non stare, cum chylo diluendo destinari hanc lympham recte scripsisti, qui chylum et lympham per vices ex receptaculo in ductu thoracico commeare tecum vidi? De nutritione per nervos quae suspicatur idem Glissonius, ea ingenium ostendunt, non vero Naturam apertam et veritatem. Post circulationem inventam, solis arteriis munus deferendi partibus alimenti defero, quod (alimentum) vicissim a corde et chyliferis ductibus illae mutuo accipiunt; quicquid autem arteriis excidit, id in carnem, adipem, cutem, nervos aliasque partes, quae nutriuntur, sic dispergi puto ut per laciniam aliquam liquor, quae una saltem parte illum bibit et tota irrigatur; vel ut per terrae poros et meatus late ab una exili vena tanquam fonte exit aqua terramque irrigat. Cum vero non semper partes totum, quod advexerunt arteriae, alimentum insumant, neque etiam per naturalem …totum possit semper effluere, remeare a partibus alimentum per vasa lymphatica ad venas et cor conjicio; ab hoc fonte lympham, rorem illum corporis nostri benignum et balsamum naturale, arcesso. Sed objiciat quis: cur de jecinore tanta copia prae caeteris partibus remeat illud alimentum? Fortasse ut in pancreate depuretur, rejectis in ductum Virsungianum faecibus, et quod chylo diluendo in mesenterio tanta copia requiratur lymphae. Sed jam audisti judicium, quale solent in re simili homines, de quibus dixi, subigendis glebis exercitati; plura non audeo coram tanto Censore et Magistro dicere. Courvei Medici Poloni, de quo scribis, opinio non …solum illa mihi sed et mira videtur; quis credat, vasa umbilicalia nihil ad foetum deferre? non vidi Autorem illum, neque rationes ejus, quibus nititur, expendi. Gratias autem tibi habeo, qui ansam praebes perquirendi; in umbra enim hic vivo, ad quam nulla lux penetrat, nisi quam tu ostendis. Persiste quaeso in proposito et, si quando lux nova allucet, huc reflecte radium aliquem. Dn. Langelottus de nova quadam scituque digna observatione submonuit, certitudinem vero Lipsia expectabat, binis tuis literis propediem responsurus. Gratias illi pro praestito officio tibi delego referendas, et quod tibi debeo ad Deum votis transscribo; Ille te cum omnibus tuis feliciter ineunte hoc anno annare et perennare jubeat. Vale, Vir Clariss. ut diu magno Medicinae commodo supersis et me ames: