Latin
2.69.4 to 2.69.5
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.69.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
De ista re per integram horam certavimus, et ex suis discursibus sagacem anatomicum ipsum esse deprehcndi, et eruditum, quidquid etiam in contrarium afferat Riolanus. Lympham acidam statuit, et plurimum ipsius per canalem Virsungi ad duodenum devehi, eamque omnem et ubique acidam esse, et incentivum sanguinis, ut ipsi majorem colorem, tenuitatem, adderet: eadem vero necessitate Vasa Lymphatica a natura instituta, ut tenuiorem sanguinis partem recipiant, veluti venae, quae crassiorem elutriatam sanguinis partem revehunt. Plura de nervis eaque curiosa addidit, et sapa (sauce) quam tantum nutrire asserit, et ubique in partibus sub glutinosa materia animadverti, praecipue circa fibras musculorum. Affirmavit se ad te scripsisse et simul sua opuscula tibi dedicata transmisisse, nullamque responsionem obtinuisse; ad an grata fuissent, quae in futurum ad majus obsequium testandum obtulerit. Magni te facit, seque tibi ubivis commendat et in quavis re. Le Corbe de foetus nutritione in utero per os edidit libellum, quem tamen nondum vidi, nec alia scio, quam quae Wassier retulit, scilicet praeter ea, quae in Hippocratem Martianus, et Harveus de generatione Animalium commentatus est, fere nil habere, nisi supervacua. Ego fere ad finem perduxi opusculum, in quo probavi Methodicorum sectam instituisse Hippocratem, nec aliquid de intemperiebus scripsisse, seriemque Medicinae ab Adamo repeto, et quaecunque alia Alpinus omisit ob ignorantiam Atomorum inserui. Saluta tuos noblissimos consanguineos magnos, cum tua familia in aeternum, mihique fave. Lutetiae Parisiorum 1656. 14. Januarii.