Latin
TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA VII. De itinere suo. THOMAE BARTHOLINO Hafniam. CL. SALMASIUS.
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.7
Unproofread scanNot analysed yet
BInas tuas nuper accepi, Praestantissime Bartholine, quibus me benigne invitas domum tuam. Pro qua benevolentia, quam non meruisse me fateor, quantum tibi debeam, non possum exprimere. Enimvero etiamsi in Sueciam mihi per Daniam vestram pergenti vel tridui itinere deflectendum esset a recta via, haud dubitarem eam moram properationi meae injicere, ut Te viderem et amplecterer. Tuo tamen hospitio ne utar illud maxime prohibebit, quod non solus eo, sed cum conjuge, et praeterea festino. In transitu tamen statui te videre, ut possim tibi praesens praesenti testari, quanti te merito tuo faciam, et quantum me a Te amari desiderem. Cum jam sim in procinctu itineris, non possum pluribus verbis ad te. Caetera coram. Interim amare me perge. Vale, Vir eximie. Leydae 24. Maj. 1650.