Latin
2.71.4 to 2.71.6
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.71.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
et sic tacuit noster D. Jehn. Legi nuper caput in Helmontio de latice seu humore a Medicis neglecto, quod admodum mihi placuit, describit enim lympham, quantum conjicio, perbelle. Hic reperiuntur nonnulli Medici ex parte Helmontiani, qui aegre ferunt, quod Excell. Tua Helmontium appellet novatorem in Anatomia Reformata, et rogant amicissime, ut Excell. Tua titulum hunc delere, aut in posterum non ita illum undique appellare velit, ipsi autem devinctissimi erunt Excell. Tuae et obsequentissimi. Dominus Bogdan jam apud Parisienses agit. Segerus autem ubi sit, nescio. Pergratum foret hic nonnullis Medicis, si Bibliopola huc transmittere velit aliquot exemplaria de Apologia Excell. Tuae contra Riolanum, quam necdum vidi ego, item Anatomiam noviter editam. Hisce Vale, Vir Excellentiss. et affectum Tuum erga me fove in perpetuum. Dabam Londini d. 19/29 Februar. Anno 1656. Tuae Excell. quam officiosissimus Johannes Christianus Agricola.