# Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.72

Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I, TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA LXXII. De Paralysi et caecitate ex vulnere. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/epistolae-medicinales-a-doctis-vel-ad-doctos-scriptae-centuria-i/2.72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/epistolae-medicinales-a-doctis-vel-ad-doctos-scriptae-centuria-i/2.72

MIror equidem atque demiror quid tandem acciderit, quod potiri suavissimis Tuis literis haud liceat: ante, quod crederem epistolas meas intercidisse, non ita vehementer angebar animo; sed, cum minus recte curatas esse ultimas existimare nefas putem, quid deinceps nullo recepto responso suspicari debeam non video; superaddidi itaque hanc epistolam, ut ea Te commonefacerem prisci amoris, quo veterem Amicum et Admiratorem Tuum novo benevolentiae documento beare non dedigneris, maximum solamen anxiae ejus menti allaturus. Spero igitur me denique iteratis toties humilibus precibus hoc obtenturum, ut vel unica lineola gliscentem adhuc favorem in me testatum facias. Inaudio, Te Anatomicae professioni Vale dixisse, non possum adhuc inducere animum, ut fidem narrationi tribuam, nisi idem abs Te fuero edoctus: quod si ita se res haberet, lugerem Anatomes calamitatem, quod e castris ejus tam strenuus Dux et Imperator hoc tempore discesserit, cum intestinis discordiis undique premitur. Verum spes adhuc est, quod non quidem scalpellis et instrumentis manualibus, sed scriptis partes illius existimationemque sis tutaturus. Sed lubet, antequam finiam, Tuum exquirere judicium de casu quodam miro, quem nuperrime hic observavimus. Juvenis quidam dum genio indulgeret, vino madidus ac zytho, jurgiis cum socio exortis, vulneratur in dextra mala, adacto gladio circa labium superius levissimo certe vulnere. Hic inopinato sauciatus in terram prolapsus est, sed subito iterum surrexit ac contentioni finem fecit. Is eadem nocte oculo laevo orbatur, ut nec quicquam in hanc usque horam eo perspicere queat, alterius vero lateris s. dextri paralysin, in qua sensus et motus perierat, incurrit, quae adhibitis fomentis in pede curata est, ac e manu protinus depelletur, cum jam leviter moveri incipiat; in oculo vero adhuc idem status, imo naturalis quasi status esse videtur, quoniam a sano oculo externa inspectio eum non distinguit; quid hic paralysin et coecitatem illam induxit, leviusculum sane vulnus tanto non polluit robore, an cum ebrietate causae procatarcticae rationem sustinuit? quod maxime probabile videtur. De hoc Tuam expeto sententiam ac cum responsione exspecto. Habui nuper hic disputationem de Marasmo, ut locum obtinerem in Facultate Medica, quam prima quaque occasione transmittam. Interea bene vale ac mihi constanter fave. Dabam Lipsiae Non. Mart. 1656. Tuae Perillust. Exc. devot. Michäel Lyserus, D.

---

Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Bartholin_epistolae_cent_1.xml.
