# Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.74

Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I, TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA LXXIV. De Verme ex naribus. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/epistolae-medicinales-a-doctis-vel-ad-doctos-scriptae-centuria-i/2.74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/epistolae-medicinales-a-doctis-vel-ad-doctos-scriptae-centuria-i/2.74

DIu est, cum amantissimis tuis responsum debeo, et exsolvissem quoque dudum, nisi, quam destinaveram tibi, exspectassem hactenus a Clariss. Dn. D. Michaelis promissam saepiuscule Observationem plane singularem, de Ancilla Aldenburgensi nescio quae monstrosa, bufones, lacertas etc. pariente: eam vero cum nudius tertius acceperim, non potui, quin statim ad Te transmitterem. Dignissima profecto, quae a Lynceis tuis oculis paulo penitius perlustretur, ut nostros aperias aliquando oculos caligantes multum in hisce Naturae rarioribus, inprimis quae Analogiam Macrocosmi cum Microcosmo spectant. Nuper cum in Dithmarsia agerem, retulit Medicus ibi Ordinarius, vermem se manu sua contrectasse, digiti medii longitudine, qui e capite per nares foeminae cujusdam exire coactus hoc modo Foemina Rustica istius loci incola, cum per multum tempus diros sensisset capitis dolores, tandemque ii adeo increvissent, ut instar maniacae hinc inde discurreret, venit ad Pastorem Pagi Neukirchen, famosum tunc inter Rusticos Med. Practicum, qui non ita pridem vivis excessit, magnis clamoribus opem ejus implorans. Is statim consuetum sibi in Cephalalgiis Ptarmicum miserculae adhibuit, quo caput vehementer concussum una infaustum hospitem loco movit, cque naribus exire compulit, quo facto immanis capitis dolor statim conquievit. Felix sane inventum hujus Parochi, nisi casu id factum quis dixerit, notandum tamen Medicorum filiis. Sed Te, Vir maxime, plus justo moror: Pecco in publica Rei Literariae commoda, quibus unice invigilas. Vale aevi Tui Decus, et amare perge. Raptim Gottorpii 20. April. 1656. Clarissimi Tui nominis Devotiss. Cultor J. Langelott, D.

---

Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Bartholin_epistolae_cent_1.xml.
