# Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.8

Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I, TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA VIII. De Hofmanno et Riolano. THOMAE BARTHOLINO Hafniam.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/epistolae-medicinales-a-doctis-vel-ad-doctos-scriptae-centuria-i/2.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/epistolae-medicinales-a-doctis-vel-ad-doctos-scriptae-centuria-i/2.8

NUnquam dubitavi de constanti tua in me benevolentia, quanquam et itinerum ambages, et locorum distantia, causae fuerint dilatae scriptionis tuae. Nobilissimos illos viros, per quos tuas misisti, non vidi. Recte tamen fasciculus fuit curatus, per mercarores nostrates ex nundinis Argentinensibus reduces. Doleo autem, quod sic mihi ablata occasio amicis tuis testandi, quanti virtutem tuam, eruditionem et integritatem faciam. Caeterum gratulor muneris publici in Regia vestra Academia tibi dignitatem: cui ut salvus et incolumis praesis diu, quo inde et laus OPT. MAX. tibi celebritatis nominis quotidie novus accedat splendor, et studiosae juventuti emolumentum, ex animo voveo. Maximas autem ago gratias pro transmissis vindiciis tuis. Sane Hyenae Parisiensis et Canis Altorfini morsus et latratus doctis probisque merito suo debent esse exosi: qui bonis literis et studiis abutuntur, ut meliores suis incessant calumniis, sic per injuriarum nequitias famae suae quaerentes applausum. Quam, pro ingenue innata virtute, inter familias nostras cultam utrinque amicitiam conservare satagis publice et privatim, nunquam non sedulo ibo cultum et conservatum, cujus certissima mihi sunt pignora. Perge, quaeso, eum servare affectum. VV. Cll. Zuingero et R. Feschio destinata exhibui, hisque, ut et caeteris, salutem a te dixi, qui cum magna gratiarum actione pro incolumitate tua vota faciunt. Celeberrimo Wormio, Clarissimis Viris fratribus tuis et Fuireniis ex me quoque salutem et officia. Filius meus, cujus meminisse dignaris, Parisiis a 5. mensibus versatur. Utinam vero frequenter a te literas accipere liceret: id sane mihi foret jucundissimum. Vale. Basileae ad diem III. Non. VIIbr. MDCL. Tuus ex animo Jo. Casp. Bauhinus.

---

Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Bartholin_epistolae_cent_1.xml.
