# Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.82

Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I, TH. BARTHOLINI EPISTOLARUM MEDICINALIUM CENTURIA SECUNDA., EPISTOLA LXXXII. De nimia pinguedine. PETRO SCHUMACHERO Leidam.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/epistolae-medicinales-a-doctis-vel-ad-doctos-scriptae-centuria-i/2.82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/epistolae-medicinales-a-doctis-vel-ad-doctos-scriptae-centuria-i/2.82

GRatissimae mihi fuerunt litterae, quas repetitis vicibus amica manu ad me scripsisti; Ignosce vero morae, quam in respondendo hactenus negotia imperarunt. Novisti, quantis indies curis et occupationibus distrahamur, qui non tam privatae quam publicae saluti excubamus. Cl. Kyperum ad plures abiisse non sine lacrymis intellexi. Vir erat, quem Reip. Medicae diutius optassem superstitem. De Unicornu quae mones ex illius fida relatione, pergrata sunt. In febribus insignem hic experti sumus istius dentis virtutem, sudores potenter movendo et putredini humorum resistendo, de quo ipsum Kyperum monui. Altera historia praepinguis aqualiculi inter Centurias meas locum inveniet, quo nomine gratias Tibi ago. Ab ortu contractam fuisse istam molem corporis, juxta tecum sentio, quippe laxiores natura partes facilius distenduntur et ampliantur, quanquam magnam subesse quoque flatuum copiam existimem, quibus exiguum alimentum, quo nutriri fertur, inflatur, et velut addito fermento ebullit. Suspicionem meam adauget, quod instar tympani ventrem, soluto pretio, pulset. Neque tamen Tympanitis dicitur, quia hic universum corpus non invadit, nec salva viscera. A pinguedine increscere nonnunquam corpora, exempla testantur, quae aceti potu extenuata fuerunt. Quippe vasis partibusque aceto constrictis, nec alimenti copia, nec flatus coacervantur. Nos quod spectat, moribus vivimus antiquis, nec obesi nec exsucci. Nam mascula prole aucta est familia mea. Nescio an ad vos pervencrit Defensio mea contra Riolanum; misissem eam, si per commodos internuncios licuisset. Sudat jam sub prelo Spicilegium meum de Vasis Lymphaticis, publice futura hebdomade proponendum. Deo sit laus, qui Te amicosque communes inter tot cadaverum strages conservavit. Utinam porro cuncta ex animi sententia fluant. Nomine meo salvere jubebis magnos amicos meos, quorum alias nomina signavi, mihi faventia. Hisce vale, mi Schumachere, et in patriae decus porro feliciter surge. Hafniae 12. Nov. 1655. T. T. Th. Bartholinus.

---

Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Bartholin_epistolae_cent_1.xml.
