Latin
2.83.3 to 2.83.5
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.83.3-5
Unproofread scanNot analysed yet
Nam huic, praeter duos consueto loco positos, tertius quoque pes adnatus erat peculiari coxa e medio prominens prope uropygium, quod ab altero (nam duobus locis apertum abdomen erat, pro alvi excrementis ejiciendis) medius distinguebat, videbaturque ex duobus pedibus confusis coaluisse, nam et hic digitorum numerus erat, et tibiae ossa, etsi sub communi cute, omnino visu videbantur discerni posse hederaceo plexu aut cochleae in morem contortiplicata invicem. Alterum autem illud pro exitu stercoris foramen caruncula quadam cinctum prominebat, ut fere umbilici aliquid simile ex vasis umbilicalibus relictum putarem, nisi quod a medio abdominis ad sinistram aliquantum declinaret. Tantum est; tu vale et me ama. Dabam Lugduni Batavorum 3. Kalend. Junii Anno 1656. Petr. Schumacherus. Salveant a me fratres tui, consobrini, cognatique omnes, inprimis Barth. Bartholinus, cujus elegans de Paenula scriptum, non mole sed virtute magnum, ad nos venit, quod simul ut venit non edi sed devoravi illico. Tuum contra Riolanum simili aestu percurri: macte hac virtute, Vir Maxime; Aquilas, Phoenices depluma, sed cornices, sed graculos, sed picas et spinturnicia caetera caveris vel flocci feceris. Hornius vos omnes salutat, et exspectat a Clarissimo Fuirenio ad literas responsum, quem ego uti et te familiamque totam quam officiosissime salvere et valere jubeo.