Latin
2.84.3 to 2.84.7
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.84.3-7
Unproofread scanNot analysed yet
in Cordis dextrum ventrem illud irruere, Corque ipsum vi distensionis leviter attollere cerneretur. Hinc non dubito, quin in Corporibus humanis quoque viae illae liquore aliquo infuso turgidae facile in conspectum venire possint. Adfuitne in Leone utrinque ossiculum quoddam recurvum, claviculam aemulans, in principio Deltoidei musculi obvium, nec sterno nec scapulae junctum, cujusmodi in Urso, Lynce, Lepore, Lupis observavi? Sanguificandi vis, quam Epati cum Pecquetio denegasti, aut nulli corporis parti, aut cunctis certâ ratione deberi mihi videtur, cum sanguis ipse chylum sibi assimilare valeat. Sed de modo ac viis purgationis ad alvum, quas proposui, quid sentias, etiam atque etiam rogo, in responsoriis Tuis mihi aperire velis. Sive enim isthaec mea probaveris, sive meliora monueris, animum certe mihi addes plura de rebus Anatomicis Tecum disserendi. Bene Vale, mi Bartholine, et, quem olim communione studiorum Tibi junxisti, amare persevera. Ego Te in oculis, in ore, in pectore habeo. Scribebam Altorsi inter occupationes 3. Calendar. Februar. Anno Christ, 1657. T. Excell. studiosiss. M. Hofman D.