# Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.89.4-6

Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I, 2.89.4 to 2.89.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/epistolae-medicinales-a-doctis-vel-ad-doctos-scriptae-centuria-i/2.89.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/epistolae-medicinales-a-doctis-vel-ad-doctos-scriptae-centuria-i/2.89.4

aliisque sublectae fuêre. Ex ea quam p. 67. producis miror Tibi exire potuisse hoc …: foeminarum adeo proprias fuisse virias, ut in nomina transierint; nominari soil. in lap. Viriam Lucillam. Atqui manifestum est, esse etiam Virios, familiam nim. Romanam ex hist. et lapp. notam, sive a viribus sive undecunque sic adpellatam. Non ergo a viria VIRIAE isti nomen, sed a majoribus ejus Viriis: quos si similiter a viria sic dictos velis, intelliges probandae rei idoneis testimoniis Te distitui. P. 80. a Caelio Rhodigino delusum Te agnosces, si Plutarchi parallela minora adieris; Ibi enim c. 15. citat eadem ipsa quae Caelius, e Clitophonis 1. rer. Galat. Vides supinitatem vel etiam fucum Caelii? Allegat Clitophontem, quem nunquam viderat, noratque, nisi indicio Plutarchi: et tamen de Plut. tacet. Hoc circa testimonia veterum cacoethes sive etiam … in Caelio, Politiano, Bapt. Pio, Beroaldo, Alex. ab Al. et similibus ejus notae et aetatis dudum notarunt viri docti; eorumque allegationes propterea caute arripiendas etiam monuerunt. Iste Clitophon Rhodius fuit et Indicas res praeterea, librosque … scripsit. Ibid. p. 81. tribuis Jaboleno, quod e Scaevolae lib. 17. Digest. desumtum extat in l. Medico 50. D. de auro et arg. leg. Nec intelligo qui p. 82. Ulpianum L. de auro et arg. leg. laudes. Ex Ulpiani enim l. 44. ad Sabinum est id testimonium et relatum in l. 25. D. de auro et arg. leg. Marcello cap. 33. ejicis conciculam contra editiones omnes, et substituis lenticulam. Improbabis hoc ipse, scio, si Scribonium n. 233. quem exscripsit h. l. Marcellus, consulueris. Sic autem ibi legendum est: Ad testiculi tumorem, cupressi baccae ex vino coctae conveniunt, et faba fresa (… quasi enim tam apud Scrib. quam apud Marc. nihili est) in concha multo cum cumino cocta. Pro concha Marcellus conciculam, conchiculam dixit: quod etsi diminutivae formae sit, non semper significat tamen diminutionem, uti alia multa. Est etiam diminutivum secundo gradu e conchula: talis in Graecis ratio …. Eadem apud Latinos in hisce: olla, ollula, ollicula apud Theol. Prisc. l. de phys. scil. silva, silvula, silvicula in Notis Tir. arca, arcula, arcicula apud Corn. Nep. gutta, guttula, gutticella: casa, casula, casella, casellula apud Ennod. l. 9. Epp. herba, herbula, herbuscula apud Mart. Cap. l. 2. Sed quo prolabor? Non institueram hoc agere, quanquam nec ingratas Tibi fore sperem has de literis nostris confabulationes;

---

Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Bartholin_epistolae_cent_1.xml.
