Latin
2.89.7 to 2.89.11
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.89.7-11
Unproofread scanNot analysed yet
et solemne hoc meum est, acceptum a Viris magnis, ad amicos de talibus referre potius, quam inanes novellas recoquere, et quaerere de eô, quid Seres, quid Thraces agant, audireque sed sine capite, sine auctore, rumore, nuncio. FRIDER. HAMMERICUM Juvenem, latorem harum, honesto apud Nos loco natum, et e Bonis, diutule in Academiis versatum et haud ita pridem e Regiomontana ad Vestram digressum, Medicinae studiis deditum, commendare Tibi volebam; Libenter enim faveo erectis ingeniis, praesertim si modestiam mihi probaverint et sedulitatem. Eum si forte per se ipsum commendatum jam cognovisti, puto, me hoc, quod facio, facere serius; magnopere autem abs Te contendo, ut ad eam voluntatem, si quam in eum ante has literas contulisti, quam maximus postea mea commendatione cumulus accedat. Sin autem propter verecundiam suam Tibi se minus obtulit, aut nondum satis habes agnitum, aut si quae causa est qua de majoris commendationis indigeat, sic Tibi eum commendo, ut neque majore studio et amore quemquam, neque justioribus de causis commendare possim. Spondeo autem Tibi eum talem esse, qualem tuo favore et mea traditione dignum sis existimaturus; simul Te ita existimare volo, quibuscunque beneficiis officiisque Eum obstrinxeris, iisdem Tibi me obligatum fore. Bene Vale, mi optime BARTHOLINE, et amorem mihi tuum persevera. Scr. Altenb. 22. April. Anno 1657. Amica voluntate TIBI addictiss. REINESIUS.