Latin
2.93.2.4 to 2.93.2.7
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.93.2.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Borello junctis, Obs. 18. partem chylosam et nutritiam attrahi ab hepate per lacteas venas suspicatur, secerni vero et relinqui aquosiorem ad nutritionem inutilem, eamque in istis venulis lymphaticis redundare. Quod si ductus lactei prope hepar et in ipso hepate observentur, res confecta erit et confessa. Dispuli errorem alibi, qui tot hactenus oculis effascinavit, et eundem pro errore meo interpretabor, si aliter mihi demonstratum fuerit. Ego Tibi gratulor, Amicorum optime, quod tuis conatibus Rempublicam Medicam tam strenue exornes, et famam ad posteros diffundas. De statu tuo solicitos esse amicos Thorunio nuper perscripsit ad me frater tuus, quos securos esse jussi. Nisi itinerum difficultas obstaret, mitterem meas de Variolis Epidemicis, et Secundarum Retentione Dissertationes, quas desideras, et posteriores Historiarum Anatomicarum Centurias. Sed melior aura exspectanda. Vive diu orbi literato, patriaeque Tibique, et si in itinere suscepto Cl. Horstium conveneris, plenum humanitatis et eruditionis Virum, meam quaeso in respondendo moram excusa. Vix ab aliis negotiis spiritum traho, ut rebus Anatomicis amplius vacare nequeam, parumque absit, quin Lethei ad fluminis undam, Securos latices, et longa oblivia potem. Raptim Hafniae 5. Octobr. aerae Christi 1657. Impress. Hafn. 1658.