# Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 2.96.4-6

Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I, 2.96.4 to 2.96.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/epistolae-medicinales-a-doctis-vel-ad-doctos-scriptae-centuria-i/2.96.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/epistolae-medicinales-a-doctis-vel-ad-doctos-scriptae-centuria-i/2.96.4

agunt, trahunt, trudunt, et arbori infelici, quae prima obvia erat, suspendunt; quin fracto uno ramo ad alium curritur, et ita demum misellam animam non ejiciunt, non expellunt, sed effurcillant. Simile prorsus erat, quod ante sexennium, sub hujus Judicis, qui hanc condemnaverat, Patre contigit mulierculae cuipiam, quae, similem ob causam ad laqueum damnata, cum horam integram pependisset, etiam manubriis bombardarum quas musquettas vocant aliquoties pectus icta, et jam de cruce rapta etiam carnificis in thoracem pectusque insilientis calces experta, ut passim per os naresque flueret sanguis, tamen in domum proximam deducta sanguine misso non solum, licet tardius, convaluit, sed et mitioribus benignioribusque usa Diis hominibusque impetrata vivendi venia etiamnum hodieque hic vivit valetque, sana omnibusque integra ut dici solet numeris, nisi quod lividum ea parte collum non possit inficiari … quod obscoeno precatur Euno Ausonius. Adjiciamus et alteram historiam, quandoquidem nunc penna imbuta est, Capitonis cujusdam, quem Amstelodami vidi praeterito anno, cum ibi nundinarias inter tabernas media in suburra oberrarem. Puer erat septimestris a partu, statura justa, membris tamen jam tabe aliqua evanes centibus, sed caput erat fiscus et lien reliqui corporis, cujus superior pars ab ipsis superciliis ad occiput usque circumquaque cum ipsis cranii ossibus ita intumuerat, ut fungum dejerares tenui scapo suffultum, aut potius cucurbitam aliquam, nam nusquam dependebat aut mole sua temporibus superciliisque imminebat, oculorum tantum pupillas aliquantum detorserat, et intra inferiores palpebras demerserat, sed aequaliter ubi extensum surgebat, … erat ulnae unae Brabanticae cum quadrante. Digitis quantumvis leviuscule contrectatum cedebat illico. Mollitie non prorsus qualem habet suppuratum ulcus, nec qualem vesica modico vento inflata, sed inter haec medii generis. Sed nunc noctis est meridies, imo provectius quid. Interjungo equos fessos. Vale et me ama. Saluta Fratres omnes. Vale cum conjuge liberisque. Oxonii. 18. Maj. An. 1658.

---

Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Bartholin_epistolae_cent_1.xml.
