Latin
TH. BARTHOLINUS Lectori S.
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 3.1
Unproofread scanNot analysed yet
EXsolvo promissum ut bonae fidei debitor. Ex condicto offeruntur reliquae Epistolarum Medicinalium Centuriae justa annorum serie, qua ad me scriptae sunt, digestae. De responsione nostra, quanquam subinde tardiori, conqueri non possunt, qui ad scribendum provocarunt vel umbrae nostrae amore vel rerum rariorum desiderio. Una autem fidelia duos parietes incrustavi. Publico prodesse volui, et amicorum officiis. Nemo facile lectionis suae operam est perditurus in Epistolis, quas varia eruditio et illibata fides commendat, caeteras enim hinc exesse jussimus, nisi vel ex authore vel rerum indiciis locum pretiumque mereantur. Reliquae varietate curiosa indignae non erunt, quae authores suos in memoriam dent seculorum. Non aegre ferent amicae mentes, quarum in Epistolis gloriam nunquam ultra verum extuli, si responsionibus meis non pauca hic, forsan etiam diversa, viderint esse addita. Hanc enim mihi licentiam condonari velim, quod interdum novas substituerim, si quando vel amanuensium exemplaria deessent, vel dignae lectoribus aliis epistolae. Hinc plerisque meis, velut condimenta, in Medica exercitatione obvias Historias, vel ab amicis Naturae Consiliariis communicatas inserui, ut gratior familiaris esset pagina. Res ita nec sine duce, nec comite procedit. His flosculis Epistolas suas per ora doctorum sparsas exornarunt Hildanus, Horstius uterque, Fontanus, aliique priori seculo illustres, in quibus cum delectu invenias quae et publicae utilitari inserviant et legendi fastidium emendent. Cavi ego pari prudentia, ne amicitiae, quas cum Magnis Viris exerceo, oneri vel fastidio sint potius lectoribus, quam voluptati. Nec mihi vivo, nec scribo, sed omnibus. Certe in cam curam incubui diligenter, ut bonis familiaritatem, omnibus probarem juvandi studium. Hoc fine Magni Rerumpublicarum domini commercia epistolica sovent, ut suis prosint et sibi. Hoc animo eruditi epistolas scribunt, ut amicos sincere colant, et orbem sine invidia doceant. Quod an satis ex voto sim assequutus, quia ipsum me aestimare nescio, judicent amici, quorum immortales pennae in hac et reliquis Centuriis loquuntur, aliique candidi rerum censores, qui secretis nostris literariis, remoto signaculo, intersunt. Vere enim Tragicus: Post multa virtus opera laxari solet.