Latin
TH. BARTHOLINUS Lectori S.
Thomas Bartholin, Epistolae Medicinales, a Doctis vel ad Doctos scriptae. Centuria I 4.1.2
Unproofread scanNot analysed yet
Spondeo autem, si verum fatearis, lassum Te ad secundas Epistolas non perventurum. Varia enim artis secreta et Naturae miranda passim prostant, quae nollem diutius carceres morderent. De reliquis dissertationibus, quas epistolae continent, et cum sama authorum et rerum Natura deliberandum. Quicquid ultro citroque tabellariorum manticas oneravit, Tuum erit, sola judicii aequitate redimendum. Nisi fata intercesserint, Centurias plures, ad prelum paratas, posthaec expecta. Possem quidem tandem desinere: at animus curiosus in otio senescente, opere pascitur, ut reliquam vitae partem, si quae futura, illis impendamus ad quos jucundum erit temporis negotiosi jacturam pervenisse.