# Chronica Austriae 1.109-124

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 1.109 to 1.124. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/1.109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/1.109

Predictus Rantanais post patrem Almantan septima vice vertit nomen ducatus Fannawe appellans ipsum nomine Avarata. Cuius subscriptio fuit 'Rantanais iudeus dux Avarata'. Hic accepit uxorem nomine Saulun ducissam Boemie rexitque ducatum sub clipeo, quo pater, LVII annis et mortuus anno uno post uxorem sepultus est in pregrandi civitate Laureacensi, que nunc Anasus appellatur. Et licet ex uxore prefata unum genuit filium, iste tamen mox natus moritur. Filia ergo eorum unica Lenam nomine 〈in〉 ducatu successit, que cuidam duci de loco, qui nunc Ungaria dicitur, nupsit nomine Rotan. Qui adepto cum uxore ducatu Avaratha ipsius nomen vice octava vertit in nomen Filian. Ipse in galea avem albam, cignus aut olor nomine, et clipeum album cum impicto capite Ethiopis ex paterna hereditate instituit. Dux igitur Rattan de Filian rexit ducatum XLIIII annis et deficiens ante uxorem septennio sepultus est cum ea in castro Greiffenstein relicto unico filio nomine Montan. Montan dux de Filian factus potens insignia ducatus quinta vice mutavit in clipeum album cum tractu nigro per medium et in galea cignum album. Hic in uxorem ducissam quandam de Bavaria nomine Sanna conduxit. Qui sedit in ducatu LIIII annis; eius uxor duobus annis cum dimidio premortua fuit. Sepeliuntur pariter in Calvo monte relictis filio nomine Hegan, qui sine uxore moritur et cum parentibus sepelitur, et filia nomine Semyn, que facta 〈est〉 thori socia cuidam duci de Ungaria nomine Rattan. Rexit quoque ducatum Filan XXXVIIII annis sub insigniis soceri sui ducis Montan. Hic cum uxore sepultus iacet Wienn ante portam Scotorum relicto filio Atolon nomine, qui eidem in ducatu Filan successit. Qui sibi in thori consortem recepit quandam ducissam de Bohemia nomine Magalym. Hic gubernavit ducatum Filan LVII annis, sed Magalym defuncta post triennii tempus Attalon duxque vita functus diem clausit extremum; sepulti sunt in Laureaco illustri quondam civitate, que nunc Anasus vocitatur.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
