# Chronica Austriae 1.125-135

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 1.125 to 1.135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/1.125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/1.125

Qui in morte quattuor reliquerunt liberos: filium maiorem natu nomine Raban et alium minorem nomine Peinin, qui et mox post patrem obiit et apud fratrem suum Raban sepelitur, deinde filiam nomine Senna, que in virginitate decessit, sepulta cum patre, et ultimo filium nomine Ephrai. Raban igitur in locum patris Attolon in ducatu successit Filan et sub eodem clipeo ut pater ipsum gubernavit per annum dimidium accepitque Santla ducissam Bohemie 〈in〉 uxorem, que post mariti vite excessum post annum cum medio ipsaque vita excessit; tumulantur pariter in Stokherau sine liberis, ob quod Ephra frater minimus in regimine ducatus Filan legittime successit ipsumque rexit XLVII annis. Hic conthoralem sortitus est ducissam de Ungaria iudeam ritu nomine Samaym, id est celum, que triennio ante virum suum 〈viam〉 universe carnis iniit. Sepulti 〈sunt〉 pariter Wienn ante portam Werderthor relicto unico filio nomine Naban, qui et patri successit in ducatu Filan preseditque eidem XXXII annis. Sortitur eciam in coniugium ducissam quandam de Ungaria iudeam nomine Samanna, que et quatuor annis virum suum supervixit et cum eo Tulne sepulta iacet relictis liberis filio scilicet nomine Rolant et filia nomine Signa, que et cum patre sepelitur. Rolandus filius ducis Naban successit patri in ducatu Filan. Hic fecit octavam mutacionem in nomine ducatus, quem Rarasma nominavit. Cuius subscripcio talis erat: 'Rolandus iudeus dux Rarasma.' Fecit et sextam mutacionem insignium prefati ducatus instituens duas coronas aureas altrinsecus superpositas in albo clipeo, in galea vero draconem aureum habentem duas alas albas in altum protensas. Hic federe coniugali sociavit sibi ducissam quandam Ungarie nomine Sanna, preseditque ducatui Rarasma XXXII annis et mortuus est. Quem Sanna ducissa supervixit septem annis. Sepulti 〈sunt〉 pariter infra Montem calvum relictis duabus filiabus Eminna, que seculum reliquit ante patrem, cum eodem sepulta, et Sana, que patri in ducatu Rarasma successit et matrimonio iuncta est cuidam duci Boemie Remardus nomine, qui et ducatum Rarasma gubernavit LIII annis, defunctaque Sanna ante virum triennio pariter in uno sub Monte nivium clauduntur polyandro relicto unico filio nomine Nathan.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
