Latin
1.26 to 1.34
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 1.26-34
Not analysed yet
Postea vero reversus ad locum, unde profugerat, Terram scilicet Ammiracionis, uxorem suam Susannam cum eorum primogenito Achaim secum adducere disposuit et simul adduxit elapso triennio in terram Iudeisapta, postquam primum eam incolere cepisset. In qua et quiete versatus est XVIIII annis et desiit in ea. Sepultus est cum uxore Susanna in Arathi, hoc est Stokherau. Unde liquet, quod Stokherau de solitudine, in qua usque perstitit, facta est hominum incolatus secunda etate mundi, que MLXXII annis usque ad Abraham decurrisse fertur secundum Hebreos, CCCCXXXIII annis ante nativitatem sancti patriarche Abrahe, nam tempore Saruch proavi Abrahe, qui tempore Nini filii Beli regis Assyriorum natus describitur, quod regnum precessit regnum Scitarum potentissimum quondam, a quo et Gothi, Wandali et Huni ab historiographis ,ut infra videbitur, dicuntur egressi. Rursum post mortem Abrahe filius eius assumpsit marchionatum Aratim superduxitque uxorem nomine Manaym, filiam cuiusdam comitis Rattan de finibus Ungarie, ex qua quattuor suscepit liberos, filiam primogenitam Volim, secundogenitam Rulim, postea filium nomine Laptan et Ultimo filiam nomine Remmana, vixitque Achaim margravius Aratim ,id est Stokherau, XLV annis et post eum uxor eiusdem Manaim tribus annis sepultique sunt pariter in loco, qui nunc Tulna vocitatur, ubi et Rulim, secundogenita filia, in virginitate defuncta condita iacet cum patre. Et quia Laptan filius Achaym nepos Abrahe minor annis erat, eapropter Tolim, maior natu filia, duxit virum de loco, ubi nunc Boemia sita est, nobilem et liberum nomine Rabann, qui et marchionatum Aratim XLV annis gubernavit. Quo vita functo sepultus est cum sua coniuge Volym uno anno cum dimidio premortua; extant duobus milibus infra Tulnam, ad radices, ut reor, Comagenis. Cui successit in marchionatu Aratym Laptan filius Achaim. Quo sine heredibus defuncto et apud patrem tumulato post tres annos successor in utroque sexu non erat.