Latin
1.46 to 1.60
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 1.46-60
Not analysed yet
Lynal adepto paterno dominio sedit pro patre suo in ducatu Sauritz, cuius et nomine tercio mutato se 'Lynal paganum ducem Sannas' scribebat, sub eisdem clenodiis ut eius progenitores. Hic suscepit in coniugii consortem comitissam quandam de Ungaria Sinna nomine, ex qua tres genuit liberos: Rantam primogenitum et Legnam filiam, secundum quoque filium nomine Pyna, gubernavitque ducatum Sannas XXXII annis et post cum uxore sortitur ius sepulchri apud Stockerau. Post quem ducatum assumpsit Rantam eius primogenitus, sed post trimestre spacium diem clausit extremum. Similiter et eius germana Legna (alias Lenna) in virginitate sua concessit in fata apud patrem suum tumulata. Cui Pyna uterinus germanus in ducatu successit sociamque thori suscepit ducissam quandam de Boemia nomine Sanna, ex qua quatuor suscepit soboles: primam filiam nomine Sinna, post fratrem eiusdem nomine Pyna, post alterum filium nomine Lyptan et dehinc tercium nomine Rymnan. Hic Pyna sedit in ducatu Sannas LI annis et cum uxore apud Tulnam terre infossus iacet. Post quorum abitum filius eorundem alter Pyna vendicavit sibi ducatum Sannas hereditario iure. Quo infra annum vita functo sine liberis successit in prefato ducatu frater eius Lyptan. Quo post fratrem infra quindenam defuncto Rymnan uterinus successit germanus. Quo similiter infra tempus semestre mortuo et cum fratribus et patre in Tulna tumulato soror eorundem nomine Synna filia ducis Pynan successit in ducatu. Que et matrimonio iuncta fuit cuidam duci de Ungaria nomine Zawan, qui hac occasione regimen assumpsit ducatus Sannas, quem et LXI annis gubernavit. Genuit quoque filium nomine Rathan. Hic Zawan moritur primum et post eum tribus annis cum dimidio supervixit uxor eius Synan. Sepulti iacent, ubi nunc est castrum Greiffenstein fabricatum. Rathan successit patri in ducatu Sannas duxitque uxorem quandam ducissam de Boemia nomine Sanna, ex qua binos filios genuit: nomen unius Rymnar et alterius Nero.