# Chronica Austriae 2.1175.143-152

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 2.1175.143 to 2.1175.152. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.143
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.143

Quibus patratis rex Bohemie cum exercitu suo cogitur terga vertere. Quem insequens Fridericus dux Ulricum ducem Karinthie, quem alii Hainricum appellant, fugientem cepit cum aliis tribus atque in oppidum Laa primum, postea vero ad Stëtz castrum duci precepit, Orphanos vero fratres Syfridum et Kadoldum nesciis Prewssl capitibus obtruncari precepit. Qui dum ad locum ducerentur supplicii, monebant suos detentores de fide clamantes . Quorum dum clamor lacrimosus auribus fratrum Prewssl insonuisset, mox a spiculatore dilacione impetrata principem adeunt, quem multis victum precibus inclinaverunt ad prestandum veniam fratribus antedictis eisque a loco supplicii per eosdem reductis vite sue salutem promeruerunt. Sicque glorioso Fridericus deducto prelio gloriatur militari contra regem Bohemie triumpho. Cui tulerunt in hoc bello patrocinium Ulricus dux Karinthie cum ducentis militaribus, item duo strenuissimi milites germani fratres Waysen, de quibus supra, Syfridus et Kadoldus, dominus Wocho de Rosenberg cum centum in armis bene provisis, dominus Smilo de Leuchtenberg cum quinquaginta tectis equis, item de Pilchaw dominus Smilo cum Psemkone et Milottone et multi alii, quorum nomina hiis non est opus inserere; nam rege fugato quis suorum poterit stare in acie? Hec facta scribuntur sub anno Domini MCCXXXXVIº. Tandem tamen hec controversia hoc ordine finem suscepit, quia Gerdrudis Hainrici ducis de Medling filia fratris ducis Friderici traditur in coniugium Hainrico filio regis Bohemie prefati seniori. Eodem anno circa medium Iunii et festum Viti martiris rex Ungarie Bela cum magno exercitu venit contra Fridericum et castra metatus est circa fluvium Lytha vocabulo . Contra quem dux adunatis copiis suis de Austria et Styria venit ad Novam civitatem, ex qua cum suis procinctum movens contra regem Belam et Cumanos, quorum regem Gothan primus ad se perimendum coegit, dum se per ducem expugnari conspiceret, viriliter bellum adoritur et continuato duro prelio rex Bela in fugam convertitur, sed Fridericus victorie triumpho erga tam innumerabilem exercitum cum paucis respective, sed fortibus et bene ordinatis, gloriosius potitur multis de regno trucidatis et fere quadringentis de pocioribus Ungarie in captivitatem subactis.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
