Latin
2.1175.153 to 2.1175.155
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 2.1175.153-155
Not analysed yet
In hoc tamen prelio fortis ille dux per lanceam apud oculum grave vulnus suscepit, ob quod et ipsum quidam asserunt in prelio occubuisse et mortuum triumphasse. Cuius dicti veritas non apparet et effectus docet contrarium, nam licet hoc vulnus proditorie a suis aut adversariorum insultibus ipsum suscepisse non constet, quod tamen taliter sauciatus in prelio fuerit, darum est. Ipse vero postea haud longe dum venacionum solacio inhyaret, unus de Potendorff ob stuprum, ut fertur, cum sua cognata multo labore de equo deiectum in terra iacentem suo mucrone transfixit et ad ultimum spiritum et flatum usque produxit ,prout et eius epithavium ad Sanctam crucem ostendit clarius, quod et tocius prosapie de Potendorff et aliquorum exulacio omniumque ducum Austrie 〈a〉 consilio et officiis profligacio ostendit; nam ab hac die usque ad annum Domini