Latin
2.1175.29 to 2.1175.34
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 2.1175.29-34
Not analysed yet
Leopoldus vero dux zelo ductus secunda vice iter arripuit, ut Sancte terre secundario ferret subsidium una cum imperatore et ceteris, et, dum sic iter ageret, prope Gretz brumali tempore in quodam cum suis spaciamento equum in glaciebus agitavit ad cursum, qui cespitans una cum duce sessore suo corruit, ipsum quoque tam graviter offendit, ita ut non post longum temporis intervallum, quia strepis cohesisse dicitur ,humanis excederet anno Domini MCLXXXXVº (alii MCCº, alii verius MCLXXXIII). Cuius lugubrem casum sibi subditi plurimum deplanxerunt. Hic enim fertur militaribus suis actibus illud nobile armorum insignium, quo omnes Austrie duces utuntur solite, clipeum videlicet rubeum tractum album habentem per medium et galeam aurea corona et rubo de pavonum pennis insignitam, in paganismo suo ducatui triumphans obtinuisse, qui prius in clipeo quinque aureas aquilas deferebat hoc ordine: Nam dum idem Leopoldus propria in persona a mane usque ad vesperam tam acriter dimicasset, ita ut vestis alba armis superposita undique fuisset sanguine delinita et respersa dempta ea parte, quam militaris operuit baltheus, imperator hec contuens et tanti principis zelum et animum considerans pro iugi Austrie gloria clipeum ad instar istius cruentate tunice deferri precepit, licet quidam asserunt pro mulieris cuiusdam speciosissime detencione, cuius facies rubicunda et dentes candentes erant in medio, clipeum Austrie pro militaribus prefati principis actibus imperiali dono hiis coloribus decoratum ipsum obtinuisse . Quidam refferunt ea, que predixi, in expugnacione civitatis Damiate accidisse, que regia civitas est in regno Egipti, que auctore duce Leopoldo a christianis obsidione cingitur et potenter expugnatur, propter quod Sarraceni munita loca deserunt et alia sponte diripiunt. Et quia de Styria habita est mencio, pauca de ipsius marchionibus presentibus censui annectere. Tradunt hystorie, quod Ottonum imperatorum tempore aut beati Hainrici Othachir marchio Styriensis genuit filium Othachir, qui ei successit et tempore Hainrici III. presedit.