# Chronica Austriae 2.1175.74-83

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 2.1175.74 to 2.1175.83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.74

Fridericus II. huius prosapie,filius prefati Leopoldi ducis Austrie senior, una cum fratre Hainrico de Medling succedit in ducatibus Austrie et Styrie anno Domini MCCXXXIº. Sed quia Hainricus prefatus infra paucos annorum decursus sine liberis vita functus est masculini sexus, reliquit tamen filiam Gerdrudem ex sorore landtgravii Thuringie, et que coniugio sociata est postea Hainrico regis Bohemie filio et marchioni Moravie. Fridericus vero dux neptem regine Ungarie sibi desponsatam repudiavit et sibi filiam ducis Moravie illicite copulavit fortasse obstante publice honestatis iusticia, nam Gerdrudis regina uxor Andree regis Ungarie, mater sancte Elisabeth, fuit soror Ottonis ducis Moravie, Bertholdi patriarche Aquilegensis, Egberti episcopi Bambergensis et Haynrici marchionis Hystrie; cuius sorores fuerunt sancta Hedwigis ducissa Polonie, altera regina uxor Philippi regis Francie et abbatissa quedam in Kytzing prope Herbipolim. Sed quia Hainricus prefatus infra paucos annorum decursus sine liberis vita functus est, hinc ad Fridericum tota paterna devolvitur hereditas. Fratre ergo vita functo, Hainrico videlicet, primo ipsum thesauro patris privaverunt, post ob ipsius insolenciam fere omnes contra ipsum coniuraverunt et presertim duo fratres de Chunring Hadmarus Fridericusque. Hadmarus moritur et in suo monasterio Zwettl a Gebhardo Pataviensi sepelitur. Idem dux Fridericus apud Scotos Wyenne gladio accingitur , et Burkardus de Czebing Wyenne in domo Smalzarii nocte decollatur. Qui fuit princeps in armis strenuissimus, in periculis imperterritus , in bellis fortunatus et tamen ob lubricitatem et petulanciam plurimum inconsideratus, licet ad suos milites fuerit magnificus et multorum donorum largifluus distributor. Hic in primordiis suis dissensionem habuit cum Bela Ungarorum rege filio Andree regis, cuius et germana extitit sancta Elisabeth lantgravia Thuringie, cuius maritus iam Iherosolimis in passagio, quod Allexander papa instituit, obdormivit in Domino. Contra quem Fridericus procinctum movet et ad Hainburgam usque devenit.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
