Latin
2.1175.9 to 2.1175.16
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 2.1175.9-16
Not analysed yet
Coniuncti sunt ei denique imperatori in hoc passagio Philippus rex Francie et Richardus rex Anglie et alii de Germania multi et potentes, qui potenti et valida manu in Sarracenos crucis Christi hostes procinctum movent tam fide quam virtute fortiter dimicantes. Imperator igitur dum quadam die contra hostes adoriretur bellum essetque fortissime usque ad vesperam conflictum, dedisset quoque Dominus suo populo contra infinitos perfidos de celo victoriam ,casu contingit ducem Leopoldum cum suo exercitu ac triumphali vexillo regis Anglie exercitum precessisse, de quo idem rex tumore livido inflatus vexillum prefati ducis proici disposuit ad terram. Quod dure accepit modestus princeps, sed tamen distulit ulcionem expetere, quia adhuc bellum prestolabatur ex adverso. Postquam igitur populus dei optata potitus est victoria, dux Leopoldus contra prefatum regem Anglie super violenciis et iniuriis apud imperatorem intentat actionem. Sentencia ergo regum Francie et Cipri et aliorum principum rex Anglie prenominatus hostis pronunciatur rei publice Christiane omnesque principes prenominati una cum imperatore ipsum cum Leopoldo duce diffidant, licet in Terra velle sancta sibi et suis nullam, ut poterant, asseruissent inferre molestiam. Videns ergo prefatus Richardus omnia itinera, quibus repatriare posset, obstricta, dimisso exercitu peditare cepit cum paucis querens hoc modo locum deffugii in habitu peregrini, in quo putabat latitare predicti ducis 〈oculis〉. In festo, ut quidam asserunt, beati Martini in qua via divertit Wiennam et se servitoribus coquine socians officium assandi in veru assaturam sibi preelegit. Hunc dum magister coquine ducis Leopoldi fuisset intuitus et de certo agnitus ab eo fuisset, hoc illico prodigium duci apperuit, qui accersito rege post debitam regi exhibitam reverenciam ait: ,Domine rex Anglie, nimis nobilis estis, ut sitis assator in coquina ducis Austrie.' Quo frustra multas excusaciones pretendente sepedictus dux ipsum honeste custodie deputavit; qui et postea 〈liberatus est〉 dato redempcionis precio maximo, unde murus Wyennensis dilatatus est, novum quoque fossatum, quod hodie cernitur, effossum, civitas, que eciam Vischa dicebatur –nunc ad parvulum redacta opidulum –et rus ad radices fluvii Vischa situatum, 〈que〉 ignis conflagracione ad solum usque prostrata extiterat –renovata est in parte necnon Anasum, Haynburga et Maricheckh et alie plures hoc redempcionis adventagio sue firmacionis hawd parvum commodum, quod et usque cernitur, persenserunt.